Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/640

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1247
1248
TERTULLIANI

1247A atria nocturnis et crudis salutationibus occupant? Ad omnem occursum majoris cujusque personae decrescentes, nullis conviviis celebres, nullis comessationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae felicitate. Idque totum propter unius anni volaticum gaudium. Nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus? et castigationem victus atque cultus offenso Domino praestare cessabimus, quae gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant? Hi sunt de quibus Scriptura commemorat: Vae illis qui delicta sua velut procero fune nectunt.

CAPUT XII.

Si de exomologesi retractas, gehennam in corde 1247B considera, quam tibi exomologesis exstinguit: et poenae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adeptione non dubites. Quid illum thesaurum ignis aeterni aestimamus, cum fumariola quaedam ejus tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut jam nullae exstent, aut idem sibi de die sperent. Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus foetu: et quod nobis judicii perpetuitatem probat, cum dissiliant, cum devorentur, nunquam tamen finiuntur. Quis haec supplicia interim montium non judicii minantis exemplaria deputabit? Quis scintillas tales non magni alicujus et inaestimabilis foci missilia quaedam et exercitoria jacula consentiet? Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta, esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, 1248A cur salutem tuam deseris? Cur cessas aggredi, quod scias mederi tibi? Mutae quidem animae et irrationales, medicinas sibi divinitus attributas in tempore agnoscunt. Cervus sagitta transfixus, ut ferrum et irrevocabiles moras ejus de vulnere expellat scit sibi dictamno medendum. Hirundo, si excaecaverit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia. Peccator restituendo sibi institutam a Domino exomologesin sciens, praeteribit illam (Dan IV)? quae Babylonium regem in regna restituit? Diu enim poenitentiam Domino immolarat, septenni squalore exomologesin operatus, unguium leoninum in modum efferatione, et capilli incuria horrorem aquilinum praeferente. Proh malae tractationis? quem homines 1248B perhorrebant, Deus recipiebat (Exod., XIV). Contra autem aegyptius imperator, qui populum Dei aliquando afflictum, diu Domino suo denegatum persecutus, in praelium irruit, post tot documenta plagarum, dissidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit. Poenitentiam enim et ministerium ejus exomologesin abjecerat. Quid ergo ultra de istis duabus humanae salutis quasi plancis, styli potius negotium quam officium conscientiae meae curans? peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi poenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in Dominum princeps Adam exomologesi restitutus in paradisum suum, non tacet.