Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/651

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1269
1270
LIBER DE PATIENTIA

1269Aterit; non enim ad patientiam pertinet. Nec sua requirit, si offert sua, dum alteri prosit: nec incitatur; caeterum quid impatientiae reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia patiens. Merito ergo nunquam excidet; nam caetera evacuabuntur, consummabuntur. Exhauriuntur linguae, scientiae, prophetiae; permanent fides, spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit: spes, quam hominis patientia exspectat; dilectio, quam, Deo magistro, patientia comitatur.

CAPUT XIII.

Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi, et tantum in animo constituta; cum eadem etiam in corpore, demerendo Domino 1269B multipliciter allaboret, utpote quae ab ipso Domino in corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo. Quae igitur negotiatio patientiae in corpore? In primis afflictatio carnis, hostia Domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia victus Domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu, cum jejunia conjungit, cum cineri et sacco inolescit. Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes affirmat: haec aures Christi Dei aperit, severitatem dispergit, clementiam elicit (Dan., IV). Sic ille rex Babylonius, offenso Domino, cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperavit, 1269C et quod optabilius homini est, satis Deo fecit. Jam, si altiores et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque procurat continentiam carnis (Matth., XIX). Haec et viduam tenet, et virginem assignat, et voluntarium spadonem 1270A ad regna coeli levat. Quod de virtute animi venit, in carne perficitur, carnis patientia in persecutionibus denique praeliatur. Si fuga urgeat, adversus incommoda fugae caro militat. Si et carcer premat, caro in vinculis, caro in ligno, caro in solo, et in illa paupertate lucis, et in illa penuria mundi. Cum vero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum divinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis: Si spiritus promptus, sed caro sine patientia infirma (Matth., XXVI), ubi salus spiritus et carnis ipsius. At quum hoc Dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet adversus omnem subvertendae fidei vel puniendae paraturam, ut verbera, 1270B ut ignem, ut crucem, bestias, gladium constantissime toleret, quae Prophetae, quae Apostoli sustinendo vicerunt.

Caput XIV

His patientiae viribus secatur Isaias, et de Domino non tacet. Lapidatur Stephanus, et veniam hostibus suis postulat (Act. VII). O felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli vim expunxit, quum non abacti greges, non illae in pecore divitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius denique corporis in ulcere cruciatus a patientia et fide Domino debita exclusit, quem diabolus totis viribus frustra caecidit (Job, I)! Neque enim a respectu Dei tot doloribus avocatus ille est; sed constitit nobis in exemplum et testimonium, tam 1270C spiritu quam carne, tam animo quam corpore patientiae perpetrandae; ut neque damnis saecularium, nec amissionibus carissimorum, nec corporis quidem conflictationibus succidamus. Quale in illo viro feretrum Deus diabolo exstruxit (Joh, II)!