Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/652

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1271
1272
TERTULLIANI

1271A Quale vexillum de inimico gloriae suae extulit, cum ille homo, ad omnem acervum nuntiorum nihil ex ore promeret, nisi Deo gratias; cum uxorem jam malis delassatam, et ad prava remedia suadentem exsecraretur. Quid? Ridebat Deus. Quid? Dissecabatur malus: cum Job immundam ulceris sui redundantiam magna aequanimitate destringeret; cum erumpentes bestiolas inde in eosdem specus et pastus reformosae carnis ludendo revocaret. Itaque operarius ille victoriae Dei, retusis omnibus jaculis tentationum lorica clypeoque patientiae, et integritatem mox corporis a Deo recuperavit, et quae amiserat conduplicata possedit. Et si filios quoque restitui voluisset, pater iterum vocaretur. Sed maluit in illo die reddi sibi. Tantum gaudii, securus sic de Domino, distulit; sustinuit tam voluntariam orbitatem, ne sine aliqua patientia viveret.

CAPUT XV.

Adeo satis idoneus patientiae sequester Deus. Si injuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, ressuscitator est. Quantum patientiae licet, ut Deum habeat debitorem! Nec immerito. Omnia enim placita ejus tuetur: omnibus mandatis ejus intervenit. Fidem 1272A munit, pacem gubernat, dilectionem adjuvat, humilitatem instruit, poenitentiam exspectat, exomologesim adsignat, carnem regit, spiritum servat, linguam fraenat, manum continet, tentationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, divitem temperat, infirmum non extendit, valentem non consumit, fidelem delectat, gentilem invitat, servum domino, dominum Deo commendat, foeminam exornat, virum approbat: amatur in puero, laudatur in juvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est. Age jam, si et effigiem habitumque ejus comprehendamus. Vultos illi tranquillus et placidus, frons pura, nulla moeroris aut irae rugositate contracta; remissa aeque in laetum modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate, dejectis. Os taciturnitatis honore signatum. Color, qualis securis et innoxiis. Motus frequens capitis in diabolum, et minax risus. Caeterum amictus circum pectora candidus, et corpori impressus, ut qui nec inflatur, nec inquinatur. Sedet enim in throno spiritus ejus mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo livet, sed est tenerae serenitatis apertus et simplex, quem tertio vidit Elias. Nam ubi Deus, ibidem et alumna ejus, patientia scilicet (Matth., XVII): cum ergo spiritus Dei