1275A videre; ut provisum observes, mandare fidei tuae. Nam saecularibus satis agentes sumus et utrique nostrum consultum volumus. Si talibus tabulas ordinamus, cur non magis de divinis atque coelestibus posteritati nostrae prospicere debeamus, et legatum quodammodo praelegare, admonitionem et demonstrationem eorum, quae ex bonis immortalibus, et [de] haereditate coelorum deputantur? Tu modo ut solidum capere possis, hoc meae admonitionis fidei commissum, Deus faciat: cui sit honor, gloria, claritas, dignitas, potestas, nunc et in saecula saeculorum, amen. Praecipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis: nihil mihi isto nomine collatura, nisi quod tibi 1276A proderis. Caeterum christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in diem resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem: proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo vel in Domini sententiam illam, quam septem fratribus per successionem nuptiis voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat. Quaestio Sadducaeorum cessit sententiae Domini. Nec me putes propter carnis tuae integritatem mihi reservandam, de contumeliae dolore suspectum, insinuare jam hinc tibi consilium viduitatis: nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur. Nec enim tam frivola, tam spurca Deus suis pollicetur. Sed an tibi vel cuicum-
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/654
Appearance