Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/653

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1273
1274
LIBER I AD UXOREM.

1273A descendit, individua patientia comitatur eum. Si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur semper? Imo nescio an diutius perseveret. Sine sua comite ac ministro, omni loco ac tempore angatur necesse est. Quodcumque inimicus ejus inflixerit, solus sustinere non poterit, carens instrumento sustinendi.

CAPUT XVI.

Haec patientiae ratio, haec disciplina, haec opera caelestis et vera, scilicet christiana; non, ut illa patientia gentium terrae, falsa, probrosa. Nam ut, in isto quoque, Domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari, nisi quod ipsa diversitas mali et boni aequaliter magnitudinis par est, docuit et suos patientiam propriam: illam dico, quae maritos dote venales, aut 1274A lenociniis negotiantes uxorum potestatibus subjicit; quae occupandis orbitatibus omnem coacti obsequii laborem mentitis affectionibus tolerat; quae ventris operarios contumeliosis patrociniis subjectione libertatis gulae addicit. Talia nationes patientiae studia noverunt; et tanti boni nomen foedis operationibus occupant: patientes rivalium et divitum et invitatorum, impatientes solius Dei vivunt. Sed viderit sua et sui praesidis patientia, quam subter ignis exspectat. Caeterum nos amemus patientiam Dei, patientiam Christi: rependamus illi quam pro nobis ipse dependit. Offeramus patientiam spiritus, patientiam carnis, qui in resurrectionem carnis et spiritus credimus.




QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI AD UXOREM


LIBER PRIMUS.



1273D Argumentum.Tertullianus, sive aetate vel morbo ingravescente monitus, sive jam rebus saecularibus nuntium missurus, ut arctius christianam profiteretur disciplinam, et ad sublimis sacerdotii fastigia eveheretur, ad uxorem quasi testamenti tabulas condidit, duos nempe hosce libros, in quorum primo uxorem suam hortatur ut si prior ipse ad Dominum migraverit, a 1274D secundis nuptiis abstineat, in altero vero praecipit ut si nubere velit, tantum cum christiano viro conjungatur. Sic se habet totius operis prospectus.

CAPUT PRIMUM.

Dignum duxi, dilectissima mihi in Domino conserva, quid tibi sectandum sit post discessum de saeculo meum, si prior te fuero vocatus, jam hinc pro-