Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/658

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1283
1284
TERTULLIANI

1283A vis: ut non satis habeam semel alicui earum succubuisse, et uno matrimonio omnem concupiscentiam hujusmodi expiasse. Nubamus quotidie, et nubentes a die illo deprehendamur, ut Sodoma et Gomorrha. Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant: sed cum dicit, nubebant et emebant, insigniora ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum avocent: alterum per lasciviendi voluptatem; alterum per acquirendi voluntatem. Etenim illa tunc caecitas longe a finibus saeculi habebatur. Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia sunt penes Dominum, ab his nos nunc arcent? Tempus, inquit, in collecto est; superest, ut qui matrimonia habent, tanquam non habentes agant.

CAPUT VI.

1283B Quod si habent, oblitterare debent quod habent: quanto magis non habentes, prohibentur repetere, quod non habent; ut cujus maritus de rebus abiit, exinde quietem sexui suo nubendi abstinentia injungat: quam pleraeque gentilium foeminarum memoriae carissimorum maritorum parentant. Cum quid difficile videtur, difficiliora alios obeuntes recenseamus. Quot enim sunt qui statim a lavacro carnem suam obsignant! Quot item, qui consensu pari inter se matrimonii 1284A debitum tollunt, voluntarii spadones pro cupiditate regni coelestis. Quod si salvo matrimonio abstinentia toleratur, quanto magis adempto! Credo enim difficilius salvum derelinqui, quam amissum non desiderari. Durum plane et arduum satis continentia sanctae foeminae post viri excessum Dei caussa, cum gentiles Satanae suo et virginitatis et viduitatis sacerdotio perferant? Romae quidem, quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenae suae cum ipso dracone curantes, de virginitate censentur. Achaeae Junoni apud Aegium oppidum virgo sortitur: et quae Delphis insaniunt, nubere nesciunt. Caeterum viduas Africanae Cereri adsistere scimus, durissima quidem oblivione a matrimonio allectas. Nam manentibus in aeternum viris non modo thoro decedunt, sed et 1284B alias eis utique ridentibus loco suo insinuant, adempto omni contactu usque ad osculum filiorum, et tamen durante usu perseverant in tali viduitatis disciplina, quae pietatis etiam sanctae solatia excludit. Haec diabolus praecipit, et auditur: provocat nimirum Dei servos continentia suorum, quasi ex aequo contineant etiam gehennae sacerdotes. Nam invenit, quomodo homines etiam bonis sectationibus perderet; et nihil apud eum refert, alios luxuria, alios continentia occidere.