1285A
CAPUT VII.
Nobis continentia ad instrumentum aeternitatis demonstrata est a Domino salutis, ad testimonium fidei, ad commendationem carnis istius exhibendae superventuro indumento incorruptibilitatis ad sustinendam novissime voluntatem Dei. Super haec enim recogites moneo, neminem non ex Dei voluntate de saeculo duci, si ne folium quidem ex arbore sine Dei voluntate dilabitur. Idem qui nos mundo infert, idem et educat necesse est. Igitur defuncto per Dei voluntatem viro, etiam matrimonium Dei voluntate defungitur; quid tu restaures, cui finem Deus posuit? quid libertatem oblatam tibi 1285B iterata matrimonii servitute fastidis? Obligatus es, inquit (I Cor. VII, 27), matrimonio, ne quaesieris solutionem: 1286A solutus es matrimonio, ne quaesieris obligationem. Nam etsi non delinquas renubendo, carnis tamen pressuram subsequi dicit (Ib., 10, 28). Quare facultatem continentiae, quantum possumus, non diligamus? quam primum obvenerit, imbibamus: ut quod in matrimonio non valuimus, in viduitate sectemur. Amplectenda occasio est, quae adimit quod necessitas imperabat. Quantum fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplinae Ecclesiae, praescriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam allegi in ordinem nisi univiram non concedit: aram enim Dei mundam proponi oportet. 1286B Tota illa Ecclesia candida de sanctitate describitur. Sacerdotium viduitatis, et celebratum est