Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/661

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1289
1290
LIBER II AD UXOREM.

1289A sorte adempto, sectandum sit, ut potui prosecutus sum. Nunc ad secunda consilia convertamur, respectu humanae infirmitatis, quarumdam exemplis admonentibus, quae divortio vel mariti excessu, oblata continentiae occasione, non modo abjecerunt opportunitatem tanti boni, sed ne in nubendo quidem rursum disciplinae meminisse voluerunt, ut in Domino potissimum nuberent (1 Cor., VII, 39). Itaque mihi confusus est animus, ne qui nuper te ad univiratus et viduitatis perseverantiam hortatus sum, nunc mentione nuptiarum, proclivium tibi labendi ab altioribus faciam. Quod si integre sapis, certe scis id servandum tibi esse, quod sit utilius. Quod vero difficile est, et non sine necessitatibus et hoc maximum propositum vitae supremi praesidii. Nec mihi 1289B de isto quoque referendi ad te caussae fuissent, nisi graviorem meam sollicitudinem comprehendissem. Nam quanto grandis est continentia carnis, quae viduitatem ministrat, tanto, si non sustineatur, ignoscibilis videri potest; difficilium enim facilis est venia. Quanto autem nubere in Domino perpetrabile est, uti nostrae potestatis, tanto culpabilius est non observare quod possis. Eo accedit quod Apostolus de viduis quidem et innuptis, ut ita permaneant, suadet, cum dicit: Cupio autem omnes meo exemplo perseverare 1290A (I Cor., VII, 7). De nubendo vero in Domino, cum dicit: tantum in Domino, jam non suadet, sed exserte jubet. Igitur in ista maxime specie, nisi obsequimur, periclitamur, quia suasum impune quid negligas, quam jussum, quod illud de consilio veniat et voluntati proponatur, hoc autem de potestate descendat et necessitati obligetur, illic libertas, hic contumacia delinquere videatur.

CAPUT II.

Igitur cum quaedam istis diebus nuptias suas de Ecclesia tolleret, id est, gentili conjungeretur, idque ab aliis retro factum recordarer, miratus aut ipsarum petulantiam aut consiliariorum praevaricationem, quod nulla scriptura ejus facti licentiam profert. Numquid, 1290B inquam, de illo capitulo sibi blandiuntur primae ad Corinthios (1 Cor., VII, 12-14), ubi scriptum est: Si quis frater infidelem habet uxorem, et illa matrimonio consentit, ne dimittat eam; similiter mulier fidelis, infideli nupta, si consentaneum maritum experitur, ne dimiserit eum; sanctificatur enim infidelis vir a fideli uxore et infidelis uxor a fideli marito; caeterum immundi essent filii vestri. Hanc monitionem fors de fidelibus junctis simpliciter intelligendo putent etiam infidelibus nubere lice-