Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/660

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1287
1288
TERTULLIANI


1287A apud nationes, pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans!

CAPUT VIII.

Nam de viduitatis honoribus apud Dominum uno dicto ejus per Prophetam expeditum est: Juste facite viduae et pupillo, et venite disputemus, dicit Dominus. Duo ista nomina in quantum despectui humano, in tantum divinae misericordiae exposita, suscepit tueri Pater omnium. Vide quam ex aequo habetur qui viduae benefecerit, quanti est vidua ipsa, cujus assertor cum Domino disputavit! Non tantum virginibus datum opinor, licet in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit faciem Dei. Tamen vidua habet 1287B aliquid operosius: quia facile est non appetere quod nescias, et aversari quod desideraveris nunquam. Gloriosior continentia, quae jus suum sentit; quae quid viderit, novit. Poterit virgo felicior haberi, at vidua laboriosior: illa, quod bonum semper habuit; ista, quod bonum sibi invenit. In illa gratia, in ista 1288A virtus coronatur. Quaedam enim sunt divinae liberalitatis, quaedam nostrae operationis. Quae a Domino indulgentur, sua gratia gubernantur; quae ab homine captantur, studio perpetrantur. Stude igitur ad virtutem continentiae [modestiae], quae pudori procurat; sedulitati, quae nugas non facit; frugalitati, quae saeculum spernit. Convictum atque commercia Deo digna sectare, memor illius versiculi, sanctificati per Apostolum:

Bonos corrumpunt mores congressus mali.

CAPUT IX.

Loquaces, otiosae, vinosae, curiosae contubernales, vel maxime proposito viduitatis officiunt. Per loquacitatem irrepunt verba pudoris inimica; per otium a severitate deducunt; per vinolentiam quidvis mali insinuant; per curiositatem aemulationem libidinis convehunt. Nulla hujusmodi foeminarum de bono univiratus loqui novit: Deus enim illis (ut ait 1288B Apostolus) venter est (Phil., III, 19), ita et quae ventri propinqua. Haec tibi jam hinc commendo, conserva carissima, post Apostolum quidem ex abundanti retractata, sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam, si ita evenerit, in illis frequentabis.


LIBER SECUNDUS.



1287C Argumentum.Ejusdem fere argumenti hic liber 1287D cum superiore, nisi quod, humanae fragilitatis memor, uxorem Auctor adhortatur, ut si secundas nuptias aliquando cogitaverit, a matrimonio cum 1288C gentilibus abstineat, utpote illicito, stupro simili, 1288D fidei nocido, ad infidelitatem prono, alienoque ab Ecclesiae sacramento matrimonii, quod magnifice describitur. Edd.

1287D

Primus igitur docet liber:

I. Matrimonium a Deo institutum, unum esse, c. 1, 2. II. Abstinentiam matrimonio meliorem, c. 3. III. Exempla continentium viduarum, c. 4. IV. Secundas nuptias ob liberos suscipiendos non expedire, c. 5. V. Exempla a matrimonio abstinentium, c. 6. VI. Nuptias secundas Deo minus placere, c. 7. VII. His finem adjicit viduitatis encomium.

1288D

In posteriori libro statuitur:

I. Matrimonium cum gentili vetitum, c. 1, 2. II. Immundum, ut stuprum, c. 3. III. Verae religionis officiis importunum, c. 4. IV. Gentilium ad ritus excitativum, c. 6. V. Magnum vero ac sanctum in Ecclesia sacramentum esse matrimonium quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet, c. 8. Edd. e D. Schram.

1287D

CAPUT PRIMUM.

1. Proxime tibi, dilectissima in domino conserva, 1288D quid foeminae sanctae, matrimonio quacunque