Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/666

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1299
1300
TERTULLIANI

1299A maritus suus illi, vel marito quid illa cantabit? Audiat sane, audiat aliquid de scena, de taberna, de ganea; quae Dei mentio? quae Christi invocatio? ubi fomenta fidei de Scripturarum interlectione? ubi spiritus refrigerium? ubi divina benedictio? Omnia extranea, omnia inimica, omnia damnata, adterendae saluti a malo immissa.

CAPUT VII.

Haec si illis quoque evenire possint, quae in matrimonio gentilis fidem adeptae morantur, tamen excusantur, ut in ipsis deprehensae a Deo, et jubentur perseverare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt. Si ergo ratum est apud Deum matrimonium hujusmodi, cur non prospere cedat, ut et a pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis 1299B non ita lacessatur, jam habens ex parte divinae gratiae patrocinium? Nam et ad aliquam virtutem coelestem documentis dignationis alicujus vocata illa de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus sciat, minus speculetur. Sensit magnalia, 1300A vidit experimenta, scit meliorem factam; sic et ipse Dei candidatus est timore. Ita facilius hujusmodi lucrifiunt, in quos Dei gratia consuetudinem fecit. Caeterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere. Quae Domino non placent, utique Dominum offendunt, utique malo inferuntur. Hoc signi erit, quod solis pejoribus placet nomen christianum. Ideo inveniuntur, qui tales non exhorreant, ut exterminent, ut abripiant, ut a fide excludant. Habes caussam, qua non dubites, nullum hujusmodi matrimonium prospere decurri; [dum] a malo conciliatur, a Domino vero damnatur.

CAPUT VIII.

Ad hoc quaeramus, an jure, quasi revera dispectores divinarum sententiarum. Nonne etiam penes 1300B nationes severissimi quique domini et disciplinae tenacissimi servis suis foras nubere interdicunt? scilicet ne in lasciviam excedant, officia deserant, dominica extraneis promant. Nonne insuper censuerunt servituti vindicandos, qui cum alienis servis