1301A post dominorum denuntiationem in consuetudine perseverarunt? Severiores habebuntur terraenae disciplinae coelestibus praescriptis? ut gentiles quidem extraneis junctae libertatem suam amittant, nostrae vero diaboli servos sibi conjungant et in statu suo perseverent? Scilicet negabunt sibi a Domino per apostolum ejusdem denuntiatum. Quam hujus amentiae caussam detineam, nisi fidei imbecillitatem pronam semper in concupiscentiam saecularium gaudiorum? Quod quidem plurimum in lautioribus deprehensum est; nam quanto dives aliqua est matronae nomine inflata, tanto capaciorem domum oneribus suis requirit, ut campum in quo ambitio decurrat. Sordent talibus Ecclesiae. Difficile in domo Dei dives, ac si quis est, difficile caelebs. Quid ergo faciant? 1301B Unde nisi a diabolo maritum petant idoneum exhibendae sellae et mulabus et cinerariis peregrinae proceritatis? Christianus ista etiam dives fortasse non praestet. Quaeso te, gentilium exempla proponas tibi. Pleraeque et genere nobiles et re beatae passim ignobilibus et mediocribus ibi conjunguntur ad luxuriam inventis aut ad licentiam sectis. 1302A Nonnullae se libertis et servis suis conferunt, omnium hominum existimatione despecta, dummodo habeant a quibus nullum impedimentum libertatis suae timeant. Christianam fidelem fideli re minori nubere piget, locupletiorem futuram in viro paupere? Nam si pauperum sunt regna coelorum (Matth., V, 3), quia divitum non sunt, plus dives in paupere inveniet majore dote. Sit illa ex aequo in terris, quae in coelis forsitan non erit.
CAPUT IX.
Dubitandum et inquirendum et identidem deliberandum est, an idoneus sit invectis dotalibus, cui Deus censum suum credidit. Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem ejus matrimonii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat 1302B benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? Nam nec in terris filii sine consensu patrum recte et jure nubunt. Quale jugum fidelium duorum unius spei, unius disciplinae, ejusdem servitutis! Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atquin vere duo in carne una; ubi caro una, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur et