1311A subdole substruuntur, ut floreant, et anxie forantur, ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant. Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim conchas noverim maris poma. Quod si concha illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium ejus magis debet esse, quam gloriae. Et licet margaritum vocetur, non aliud tamen intelligendum, quam conchae illius aliqua dura et rotunda verruca. Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. Hoc quoque deerit christianae, ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite ejus, cervicibus suis aut ipsi capiti ornamenta struit?
1311B
CAPUT VII.
Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gratiam possident. Denique, intra terminos suos patrios non tanti habentur. Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia vernaculum est aurum et copiosum, auro vinctos in ergastulis habent, et divitiis malos onerant, tanto locupletiores, quanto nocentiores. Aliquando revera inventum est, quomodo et aurum non ametur. Gemmarum quoque nobilitatem vidimus Romae de fastidio Parthorum et Medorum caeterorumque gentilium 1312A suorum, coram matronis erubescentem, nisi quod nec ad ostensionem fere habentur. Latent in circulis smaragdi, et cylindros vaginae suae solus gladius sub sinu novit, et in peronibus uniones emergere de luto cupiunt. Nihil denique, tam gemmatum habent, quam quod gemmatum esse non debet, si non comparet; aut ideo comparet, ut neglectum quoque ostendatur.
CAPUT VIII.
Proinde et vestium de coloribus honorem servi etiam eorum terunt. Sed et parietes tyriis et hyacinthinis et illis regiis velis, quae vos operose resoluta transfiguratis, pro pictura abutuntur. Vilior est apud illos purpura, quam rubrica. Quis enim est vestium 1312B honor justus de adulterio colorum injustorum? Non placet Deo, quod non ipse produxit, nisi si non potuit purpureas et aerinas oves nasci jubere. Si potuit, ergo jam noluit; quod Deus noluit, utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista, quae a Deo non sunt, auctore naturae; sic diabolo esse intelliguntur, ab interpolatore naturae. Alterius enim esse non possunt, si Dei non sunt: quia aemuli sint necesse est, quae Dei non sunt; alius autem, praeter diabolum et angelos ejus, aemulus Dei non est. Caeterum, si materiae ex Deo sunt, non statim et hujusmodi fructus illarum; nam et om-