Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/673

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1313
1314
LIBER I DE CULTU FOEMINARUM.

1313A nes istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de ipsis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus Dei constat: non tamen ideo circi furoribus, aut arenae atrocitatibus, aut scenae turpitudinibus, christianum affici oportet, quia Deus et equum, et pantheram, et vocem homini dedit: nec ideo idololatriam impune faciet christianus, quia Dei conditio est et thus, et merum, et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia, quae adoratur, Dei sit. Sic ergo et circa actum materiarum census a Deo descendens, accusat Deo extraneum, ut reum scilicet gloriae saecularis.

CAPUT IX.

1313B Nam ut quaeque rerum, per singulas quasque terras et unamquamque regionem materiis a Deo distributa sunt, invicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud vos jure, si utique, vel appetuntur, vel negliguntur, quia non tantus est in illis fervor gloriae, inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum distributione, quam Deus, ut voluit, 1314A ordinavit, raritas et peregrinitas, apud extraneos semper gratiam inveniens, de simplici causa non habendi, quae Deus alibi collocavit, concupiscentiam concitat habendi. Ex hac vitium aliud extenditur, immoderate habendi; quod et si forte habendum sit, modus tamen debetur. Haec erit ambitio, unde et nomen ejus interpretandum est, quod, concupiscentia apud animum ambiente, nascatur, ad gloriae votum; grande scilicet votum, quod, ut diximus, non natura, nec veritas, sed vitiosa animi passio, concupiscentia, commendavit. Et alia vitia ambitionis et gloriae. Sic et pretia rebus inflammavit, ut se quoque accenderet. Non tanto major fit concupiscentia, quanto magno fecit quod concupiit? De 1314B brevissimis loculis patrimonium grande profertur. Uno lino decies sestertium inseritur. Saltus et insulas tenera cervix fert, graciles aurium cutes calendarium expendunt, et in sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt vires ambitionis, tantarum usurarum substantiam uno et muliebri corpusculo bajulare.