Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/115

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ederent.

Scripsi itaque exhortatorias epistolas secundum intellectum eorum, conjugibus, liberis, amicis: ut in fide vestra perstent, nullo hostium incursu terreantur, eorumque exemplo, si fortuna tulerit, exsilium potius eligant pro fide vobis servanda quam patriae solum cum perfidia. Hos ego viros in primis charissimos habeo, quibus gravius est quod vestra negotia non valent exsequi, quam quod captivitati hostium videntur addicti. Sed quia principum dissensio interitus regnorum est, principum vestrorum concordia remedium tantorum malorum nobis fore videtur. Funiculus quippe triplex difficile rumpitur. Noveritis etiam reges Francorum nos non aequis oculis intueri, eo quod de vestra fidelitate eis contraria sentiamus, simulque quod multa familiaritate

fruamur Adalberonis archiepiscopi Remorum, quem simili de causa insectantes infidissimum sibi putant. In his omnibus quid nos velitis facere, et si inter hostes via patuerit ulla, quo et quando vestram praesentiam possumus adire certius significate nobis, paratis per omnia vobis obtemperare. Res eo processit, ut jam non de sua expulsione agatur, quod malum tolerabile esset, sed de vita et sanguine certent. Hoc mihi secum commune est, quasi se contra conatus regios incitanti. Moles denique oppressionis tanta est, vestrique nominis tanta invidia, ut suas miserias nullis audeat vobis significare rescriptis. Sed haec tyrannis si invaluerit, locusque ad vos profugiendi patuerit sibi, non frustra de vobis meliora senserit, spem certam habuerit, qui vobis ac filio

vestro in quo valuit suffragium meditatus est.

EPISTOLA LIII. AD LOTHARIUM REGEM EX PERSONA ADALBERONIS.

Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 8.

EPISTOLA LIV.

AD TREVIRENSEM ARCHIEPISCOPUM EX PERSONA

ADALBERONIS.

Vide ubi supra, epist. 9.

EPISTOLA LV. AD EUMDEM.

Vide ubi supra, epist. 10.

EPISTOLA LVI AD EUMDEM.

Vide ubi supra, epist. 11.

EPISTOLA LVII. OBJECTIO IN ADALBERONEM.

Vide ubi supra, epist. 12.

EPISTOLA LVIII. PURGATIO.

Vide ubi supra, epist. 13.

EPISTOLA LIX. AD DOMINUM METENSEM EPISCOPUM DIEDERICUM.

Qui actus vel dispositio regia in praesenti sit, dubitatio legati Henrici Idibus Maii patefecit, cujus in reditu curiositas sciscitandi, et plurima perquirendi, aliud vultu praetendere, aliud mente gerere significavit. Dux Hugo ad sexcentos milites collegisse dicitur. Ea fama conventum Francorum Compendiaco

palatio habitum V Idus Maias subito dissolvit ac liquefecit. Interfuerunt de vestris quidem dux Carolus, comes Reinharius, de nostris Herbertus Trecassinus, sed Otto acriori cura exclusus, adfuit etiam Gibewinus, episcopus Laudunensis Adalbero frater Gocilonis, obside pacis filio fratris Bardae dato, ea conditione evasit, ut quod Sigifridus ac Godefridus facturi sint faciant. Quid hoc sit, Francis spes mera, nobis res certa? Tantum superest, quam patriam in manibus consilio et auxilio et viribus tenetis, hostibus consilio et auxilio destitutis tradere ne velitis. Urbem Virdunensium a paucis praedonibus quiete tueri, inquieto et iniquo animo fero, nisi forte hoc majori differtur consilio, ut unde non sperant praecipiti excidio tabescant.

EPISTOLA LX. GERBERTUS INNOMINATO.

Res celanda multis committi non vult. Quod diverso stylo nobis scribitur, adversis tractari non injuria putatur. Silentium amici vestri Adalberonis proprium statum, simulque Ecclesiarum Domini ac palatii Francorum indicat. Quod ut potero breviter accingam. Ego fidelium Caesaris non immemor. Conjuratio in filium Caesaris ac in vos et acta est et agitur, non solum a principibus, inter quos Carolus dux jam non in occulto est, sed etiam a militibus, quos spe aut metu allici est possibile. Dux Hugo XIV Kalendas Julii regem ac reginam osculatus est tandem astutia quorumdam, ut in conjuratione tanti viri nomen fore putaretur, quod minime est, nec

fore putamus hac tempestate. Sigifridus comes ad sua rediit, Godefridus comes, si Castrilucium cum Hainao Reniero redderet, seque filiumque suum comitatu ac episcopatu privaret Virdunensi: de reliquo integram fidem Francorum regibus exhiberet, datis obsidibus fortassis ad sua remeare valeret. Finis Theoderici ducis Hugonem ducem respicit, Ottonem Heribertus. Fidum vobis Adalberonem archiepiscopum pax sequestra nunc tandem conciliat, eo pacto, ut interim instituatur perpetua. Qua in re vestrum suorumque, pro quorum nomine antefertur, nec fieri potest ut quidquam instituatur, quod vestrae suorumque saluti obsistere possit. Latens ac furtiva expeditio nescio quibus vestrorum subito intenditur. Quid trans Rhenum gesseritis, nos

de vestra salute laetantes non celabitis.

EPISTOLA LXI. ADALBERONI ARCHIEPISCOPO GERBERTUS.

Ut voluistis consultum est, mora vestra usque ad determinatum colloquium in commune laudata. Amicitia Hugonis non segniter expetenda, sed omnino conandum ne bene coepta male abutamur. Nam quidem intelligentia haec est, sed nescio quonam pacto frater vester Godefridns atque Rainherius, Gobthero meo, quem Turonium miseram, dixerunt, vos praesto adfore, ut si quem nuntium Odo vobis mitteret, et alloqui possetis, et quae significaret opere adimpleretis. Caeterum dux Hugo nacta occasione ex dissensione episcopi Parisiensis et abbatis