Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/117

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
221
222
SECTIO I. — ANTE SUMMUM PONTIFICATUM.

oquor, maturate iter. Nam aut imperialis cito me colliget aula, aut quantocius omissa diu repetet Hiberia.

EPISTOLA LXXIV.

AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM EX PERSONA ADALBERONIS.

Vide Patrologiae tom. CXXXVII, in Adalberone Remensi, epist. 20.

EPISTOLA LXXV.

EX PERSONA EMMAE REGINAE AD MATREM.

Dominae Adeliadi imperatrici semper Augustae Emma quondam regina, nunc lumine Francorum orbata.

Elapsa sunt tempora mearum deliciarum, tempora decoris mei, o mi domina, et o dulcis mater: dum is quo florente florebam, quo regnante regnabam, conjugem in perpetuum viduam fecit. O amara dies VI Nonarum Martiarum, quae mihi virum eripuit, quae me in has miserias praecipitavit! Intelligat pia mater gemitum et angustias filiae doloribus plenae. Non esse me penitus praeoptarem, nisi Divinitas solatio reliquisset mihi matrem. O quando videbo, quando alloquar! Nostri quidem vestrae praesentiae, ac regis Conr. in vicinia Romarici montis, ubi confinium regnorum est, XV Kalend. Junii, me ac filium meum occurrere volunt. Sed haec mora mille annorum mihi est. Noveritis interim Francorum principes mihi ac filio simul fidem sacramento firmasse. In hoc, et in reliquis, quae sequenda, quae vitanda sint, vestro judicio utemur. Ut non solum II. reginae, sed omnium dicamini mater regnorum. Recordamini praeterea verborum vestrorum, quod virum meum prae me dilexeritis, quodque ipse prae me vos amaverit. Prosint animae ejus hi dulces affectus, et quod temporaliter exhibere non valetis, spiritualiter recompensetis per sanctos Patres, id est episcopos, abbates, monachos, ac per servos Domini quosque religiosissimos.

(Num. 76, 77, 78, 79, exhibent epitaphia Lotharii regis Francorum, ducis Friderici, Adalberti Scholastici et Ottonis imperatoris. Haec supra seorsim dedimus.)

EPISTOLA LXXX.

INVECTIVA IN VIRDUNENSIUM ECCLESIAM.

Quod remedium morbis tuis inveniemus, Virdunensium exsecrata civitas? Unitatem sanctae Domini Ecclesiae scidisti, sanctissimam societatem humani generis abrupisti. Quid enim aliud egeris, cum pastorem tuum voluntate haereditarii regis, consensu et favore comprovincialium episcoporum electum, ac insuper episcopali benedictione donatum, adhuc pertinax minime recognoscis? teque velut membrum mutilum ac deforme, sine unitate corporis, ex olea in oleastrum inserere tentas? Ideo pastorem non recognoscis, quia regem tuum regno privare moliris. Non est tui juris creare novos reges ac principes, id est sub insolita transire juga. Gravissimum est peccatum tuum, impia civitas. Non confregit aries muros tuos, non fame infecti milites, nullo telorum genere pervasi sunt. Sanctuarium Domini corrupisti, sanctuarium Domini pervasisti, ac possides. Spelunca latronum facta es. Hostes humani generis amici tui obliti virginum, sanctique tori consanguinitatis et muneris, et jam in sacris diebus et in sacris locis horrendum lupanar fecerunt te. Altaria Domini calcibus allisa ac ligonibus effossa sunt. Opes religiosorum et pauperum rapinae et incendiis patuerunt. Revertere, revertere ad pacem Ecclesiarum et ad unitatem regnorum, civitas virtutum expultrix, ac vitiorum receptrix. Et vos, si qui estis, Domini pars melior, redite et separamini velut oves ab haedis. Novimus antesignanos pollutae civitatis, novimus satellites manipulares, quos divino gladio feriendos hactenus patientia tulimus. Nunc caecitate mentis pressos et caligine mortis consopitos, sententia damnationis ex divinis legibus promulgata, communi omnium bonorum consultu percutimus.

EPISTOLA LXXXI.

{{center|{{Smaller|AD ECBERTUM [1] Ubi summa religionis norma esse debuit, summum esse illapsum crimen non immerito nos permovit et exterruit. Sed quis erit auctor hujus correctionis, tacentibus cunctis primatibus vestri ordinis? Nos quidem venerabili abbati Majolo super his pauca praescripsimus, quia sapientem in paucis multa in- telligere scimus. Huic tanto negotio, et, ut verius fa- teamur, tantae audaciae ulciscendae a nobis dux designatus est. Ejus sententiam qui prior nostrum noverit, alteri sine mora significabit.

EPISTOLA LXXXII.

AD ADSONEM ABBATEM DERVENSEM.

Rumpe moras omnes, mi pater, et III et II Kal, Jul. egredere de Ur Chaldeorum. Obtemperandum veteranis amicis ac in fide diu probatis. Noster Adalbero pater pratiae, quondam vobis fidus, et nunc fidissimus, morarum impatiens, vestram expetit praesentiam. Nefas absenti significare ea quae volumus praesenti dicere. Charissima vobis ac nobis librorum volumina vestrum iter sunt comitata. Hoc tantum dixisse sufficiat.

EPISTOLA LXXXIII.

AD BOBIENSES.

Gerbertus gratia Domini si quid est plurinam salutem dicit dilectissimis sibi fillis Bobiensibus utriusque ordinis.

Rem dignam vestroque nomini convenientem prnitus egistis, patrem quaerendo, patrem visitando, quia jure vos veros filios esse docuistis. Ergo et pro vestra diligentia, et pro fide constanti circa me nunc absens grates habco, et mox propitia divinitate praesens debitas exhibebo. Ego quiden et si jam propemodum in portu constiti, vos tamen malignis fluctibus jactari iniquo animo fero. Sed scimus Dominum omnia posse, cumque motum prece pauperum confidimus afflictis opem illico laturum fore.

  1. Infra. Edwardus et Ebrardus dicitur.