Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/131

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

et ut

invicem onera portemus effecit. Ad vos itaque confugimus tanquam ad rectum praesidium, tanquam ad aram prudentiae, tanquam ad divinarum atque humanarum legum interpretes. Eruntque perlata consulta filiis vestris coelestia oracula.

EPISTOLA CLXXVI. G. SAL. DICIT R. SIBI DILECTO.

Grandia quidem poscis, dulcissime frater, sed tuis meritis non indebita. Nam quid est tam optabile quod benevolentia tua non promereatur? quid tam humile quod conferri amicis haec tempora sinant? Itaque cum tibi desit artifex medendi, nobis remediorum materia, supersedimus describere ea quae medicorum peritissimi utilia judicaverint vitiato jecori. Quem morbum tu corrupte postuma, nostri

apostema, Celsus Cornelius a Graecis <NOBR>ἡπατικόν</NOBR> dicit appellari.

EPISTOLA CLXXVII. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM.

Magno curarum pondere in momento temporis alleviatum iri existimamus deliberationibus nostris ad utile et honestum aeque inflexis. Quod utique puris affectibus vestris in divina speculatione ut coeptum, ita consummandum est. Sicque aptiori loco mutua perfruendum charitate

EPISTOLA CLXXVIII. AD BRUNONEM EPISCOPUM LINGONENSEM.

Serenissimi Augusti domini nostri desiderabilem praesentiam vestram causa consultandi jamdudum

exoptant. Moneo ergo vos atque rogo causa salutis totius reipublicae, quamprimum maturare iter. Et quia vos apud Roceium audivi pro mea salute, merear nunc Silvanectis audiri pro omnium bonorum liberatione.

EPISTOLA CLXXIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Etsi prudentiam vestram in multis expertus sim, nuper tamen plurimum intellexi, cum querimoniam, quam ex persona Ar. archiepiscopi subornaveram, subtili responso perstrinxistis. Veritus itaque sum, famulante conscientia, ne in oculis vestris displicerem, qui mihimetipsi displicere jam coeperam, eo quod non socius vitiorum, sed princeps dijudicarer maximorum scelerum. Ille ego, qui sub imperio

beatae memoriae patris mei Ad. militaveram in schola omnium virtutum, nunc ego regiam incolo aulam, cum sacerdotibus Dei verba vitae conferens. Nec ob amorem Caroli vel Arnulfi passus sum diutius fieri organum diaboli, pro mendacio contra veritatem declamando. Oro itaque antiqua benevolentia vestra dignus inveniri. Quippe existimatione vestra conscientiam meam detexi, ut ex me pernoscatis quid de perditione Remorum intelligere debeatis.

EPISTOLA CLXXX. AD ADALBERONEM EPISCOPUM VIRDUNENSEM.

Omnium consiliorum meorum participi ac conscio non multa verba facturus sum. Satis enim post Patris

mei beati Ad. ad Dominum discessum cur tanto tempore Remis commoratus sum, quo ante perditionem urbis et post perditionem abire contenderim. Saepius quoque illud Terentianum recepistis: Si non potest fieri quod vis, id velis quod possis. Et nunc quidem beneficiorum ac pietatis vestrae circa me non immemor, conceptum amorem erga vos vestrosque conservo, eoque me beatiorem fieri judico. Quomodo enim non diligam diligentes me. Sentio quippe vos condelectari quod sceleratorum hominum conciliabula effugerim, quod communioni ecclesiasticae restitutus sim. Agite ergo causam amici solito more, id est ut Lelius ab Helvetiis vel Suevis redeat, Aquilae dilecto diligendus conquiratur par, ut operum nostrorum sit finis consummata

charitas.

EPISTOLA CLXXXI.

Praecipuam ac singularem amicitiam vestram dum arctius amplectimur, multorum hominum invidiam toleramus, maximeque eorum qui senioris vestri contra nos consilia conturbant. Crescit malum in dies. Multiplicantur inimici nostri, majoremque sumunt audaciam spe dissidentium regnorum. Si ergo ea in vobis est virtus quam credimus et optamus, sentiamus non nobis obesse quod vestrum amorem amori regis O. praeposuimus. Sentiant inimici nostri per vos stabilem esse regnorum concordiam, quam sine suo consultu posse fieri negant. Et quia credibilibus legatis inter hostes difficilis est via, vos legatorum

nostrorum vices explete, quod honestum judicabitis pro nobis spondete. Sic de nobis absentibus praesumite tanquam de praesentibus; et si quid salutare reperietis, quamprimum litteris vel nuntiis significate, ut ignorantibus nostris aemulis per fidissimos internuntios utriusque partis coepta amicitia corroboretur. Hoc ideo dicimus, quia majoris auctoritatis legatos cum sui magno periculo sine certa causa mittere nolumus, et quia conventus regum laboriosus est, et hoc tempore per omnia inutilis propter malivolos utriusque partis. Quod si pravorum hominum consilia convaluisse senseritis, nec honestam et utilem posse fieri amicitiam, inprimis quod maximum est consilium simul et auxilium a vobis imploramus. Neque nos deludi vana

exspectatione sinatis, quos omni genere amicitiarum et affinitatis dignos hactenus duxistis.

EPISTOLA CLXXXII.

Felicitas vestra gloriam simul nobis parit et solatium. Ubi enim est una caro, et unus sanguis, ibi et unus affectus. Abiit illa dies, nec redeat unquam, in qua vester moeror ineluctabilem nobis parit dolorem. Et nunc quidem in pace, sicut et tunc in angustia, nos nostraque vestro condonamus obsequio: ut si quid magnum vestraque dignum memoria vel vi vel ingenio aggredi conamini, nostra utamini opera, diligentia, consilio, ingenio, viribus. Quod si quieti et silentio studetis, et ad praesens et in aeternum liceat nobis gaudere vobis cum pace