Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

fidelium fundata, cultui divino mancipata, plura a diversis stipendiorum eximia sunt adepta, non solum regalia, sed imperalia, ad immunitatem sui expostulent praecepta; verum etiam auctoritatis nostrae ad stabilitatem sui desiderent privilegia. Quapropter rogatu venerabilis Notgeri Leodiensis episcopi abbatiam Stabulensem vel Malmundariensem antiquorum regum et imperatorum munificentia nobiliter constructam, et semper tam nostrorum praedecessorum auctoritate quam regia immunitate defensam, sub eadem immunitatis nostrae tuitione suscipimus. Abbatem semper habeant, ea tamen praeponderante ratione, Malmundariensium pace, ut quia beatus Remaclus utriusque monasterii constructor et Tungrensium antea episcopus et pastor maluit in altero

eorum, id est Stabulensium, locum sepulturae sibi diligere, ipsi primam electionis obtineant vicem, si apud eos melior meritis et instructior litteris inveniatur. Si autem non illic, sed Malmundarii melior reperiatur, utrique loco praeficiendus potius quam externis assumptus intromittatur.

XII.

Silvestri II papae epistola ad Odilonem abbatem Cluniacensem. (Anno 999-1003.)


[Mabill., Annal. tom. IV, pag. 134.]

SILVESTER episcopus, servus servorum Dei,

ODILONI dilecto filio et abbati praeclaro, atque universae congregationi sibi commissae, charam salutem et apostolicam benedictionem.


Vestris nos sanctissimis omni tempore committimus orationibus, et ut accipere dignemini, fidelibus exoramus petitionibus, quia in quocunque noster valuerit status, nullo modo vester defectum sentiet profectus. Ad haec igitur, quae nostrae auctoritati per Gerbaldum vestrum monachum discutienda praesentatis, APOSTOLICA AUCTORITATE, ET CONFRATRUM EPISCOPORUM CONSILIO, tali vobis respondemus judicio. Cognoscimus enim illum episcopum catholice fuisse ordinatum, et rationabiliter episcopale accepisse officium; sed postquam divino amore ductus, honoribus et officiis renuntiavit saecularibus, non sibi licuit eadem exercere negotia quae prius fecerat in communi vita. Unde, quia quod fecit, non temere nec contra catholicam auctoritatem praesumpsit, sed

obedienter et simpliciter coepiscoporum licentia et sui abbatis exercuit; et quia bona intentio non est contraria Deo, volumus et judicamus ut quoscunque ille ad aliquem gradum ecclesiasticum promovendos duxit et benedixit, benedicti sint, et proprio fungantur gradu nostra licentia et benedictione. Qui vero superbe et praesumptuose in eodem gradu in

quo eos ordinavit, noluerint persistere, ab illo suspendantur gradu, quem post suam [al., pro sua] depositionem acceperint, sed illo fruantur licenter quem habebant, et ipse jam dictus episcopus posthac similia non praesumat. Valete.

XIII.

Silvestri II papae epistola ad . . . . . abbatem. (Anno 999-1003.)


[Apud Theiner, Disquisit. critic. in praecipuas canonum et decretalium Collectiones, pag. 318, ex cod. Vatic. n. 1363, fol. 207.]

SILVESTER episcopus, servus servorum Dei, abbati . . . . . salutem et apostolicam benedictionem.

De hoc unde nos consuluisti ideo respondere tibi distulimus, quoniam auctoritatem in Romanis voluminibus non habemus. Illos autem libros, in quibus

specialem sententiam legimus, in Gallia relictos recolimus. Aliquid tamen memoria retinemus quod tuae petitioni sufficere posse credimus. In iisdem libris de episcopis per pecuniam promotis legitur ut quisquis talis inventus fuerit, per biennium pontificali officio carens, duos dies per hebdomadem a vino et cocto se abstineat, et post finitum psalterium comedat. Hoc quippe traditionibus priorum Patrum concordare videmus, qui ejusmodi episcopos deponi sanxerunt. Officii suspensio sit cujusque depositio. Qui enim deponitur, a communione non privatur. Valet utique tantumdem biennii suspensio cum poenitentia, quantum sola depositio. Qui vero post biennem suspensionem et poenitentiam officio suo redditur, quasi post depositionem misericorditer reconciliatur.

Incipe ergo post octavam Pentecostes praedictum biennium, et eo pacto tuo officio sis restitutus. Si fratrum custodiam et totius coenobii sarcinam alicui fratrum committere possis, donec poeniteas, committe. Sin autem, oportet, quamvis graveris, ut ipse patienter totum sufferas. Multiplex igitur calor purius effundit a fornace metallum.

XIV.

(Fragmentum.) Silvester II ecclesiae SS. Gervasii et Protasii, in comitatu Gabalitano a Stephano vice-comite et Angelmoda conjuge constructae, beatoque Petro oblatae protectionem suscipit. (Anno 999-1003.


[Histoire de Languedoc, tom. II, Preuves, pag. 154.]


SILVESTER episcopus, omnibus fidei Christianae fidei cultoribus.

Notum esse volumus Stephanum vicecomitem et Angelmodam conjuges, ecclesiam sanctorum Gervasii et Protasii de suis propriis constructam in comitatu Gabalitano positam, nostrae S. R. E. per donationis paginam donasse, etc. Unde placuit nobis