Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/154

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

episcopum, ex heresi ad fidem catholicam conversum, beato Gregorio similem libellum porrexisse; sed hoc interesse, quod hic Arnulfus malarum causarum rationibus permotus sit, id est perfidia et cupiditate, ille autem optimarum , id est fide catholica et amore habendi Deum. Erat vero ibi ita scriptum inter cetera:

10. «Et ideo postquam, comperto divisionis laqueo quo tenebar, diutina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea voluntate ad unitatem sedis apostolicae divina gratia duce reversus sum; ne non pura mente sed simulate reversus existimer, spondeo sub ordinis mei casu et anathematis obligatione, atque promitto tibi, et per te sancto Petro apostolorum principi, atque ejus vicario beatissimo

Gregorio, vel successoribus ipsius, me numquam quorumlibet suasionibus, vel quocumque alio modo, ad schisma de quo Redemptoris nostri misericordia liberante ereptus sum, reversurum, sed semper me in unitate sanctae aecclesiae catholicae et communione Romani pontificis per omnia permanere. Unde juratus dico per Deum omnipotentem, et haec sancta quatuor evangelia quae in meis manibus teneo, et salutem geniumque Mauricii atque Theodosii dominorum nostrorum rei publicae gubernatores, me in unitate sicut dixi aecclesiae, ad quam Deo propitio sum reversus, et communione Romani pontificis semper et sine dubio permanere. Quod si, quod absit, aliqua excusatione vel argumento ab hac me unitate divisero, perjurii reatum incurrens aeternae

poenae obligatus inveniar, et cum auctore scismatis habeam in futuro saeculo portionem.»

11. Adalgerus: «Scio me, inquit, non magnam habiturum expectationem in dicendo, reverentissimi Patres, cum omnia quae pro defensione mea dicturus sum, contra me fortasse videantur. Hoc enim et in initio intellexi, cum Dudo, Karoli miles, ut hujus proditionis auctor existerem, machinatus est; cui cum responderem cur ex tanta massa hominum ego clericus et sacerdos potissimum eligerer, ut seniorem et episcopum meum traderem ob causam Karoli ad quem nihil attinebam, primum socordiam et fatuitatem hominum me scire dicebat; meum autem ingenium, prudentiam, animi magnitudinem, miris laudibus extollebat; denique ipsum

meum seniorem hoc ita velle, sibique ita praecepisse. Cui cum fidem quasi spopondissem, non tamen satis tutum fore hoc mecum reputabam, nisi ex ipsius senioris ore non bene credita per memet ipsum sine interprete recognoscerem; ejus amor, ejus imperium me in has praecipitavit miserias. Quaerebam tamen ex eo, cujusnam fretus auxilio imperata perficerem, et si sibi pertimescendum foret? Qui cum Karolum sibi patruum esse dixisset, Mannasen quoque et Rotgerum sacramenta quae voluerit praestitisse,

avunculum suum Rotbertum, Karoli servum, comitem fidissimum fore designavit, cum aliis quibusdam. Et ut hoc factum sub specie honesti tegeretur, manus et sacramenta simul Karolo praebui, sed jussu ipsius; claves urbis accepi, sed a manu ipsius; portas aperui, sed illius praecepto. Haec si quisquam vestrum aliter esse putat, meque indignum cui credatur, credat igni, ferventi aquae, candenti ferro; faciant fidem tormenta, quibus non sufficiunt mea verba; ipsi hostes mei, quibus nuper invisus esse coepi, testimonio erunt, cum suo me beneficio vivere comprobabunt; quando vestrum anathema perhorrescens, eorum tunc miseratione gladios Richardi, fratris episcopi, vix evasi, hanc meam confessionem expavescentis.»


12. Ad haec Odo episcopus Silvanectensis: «Bene nunc, inquit, anathema in memoriam redit. Pater enim Arnulfus hunc nostrum Arnulfum in cyrographo se dampnasse dixit; nos autem quoddam scriptum ab eo in tempore ipso accepimus per manus Guidonis venerabilis episcopi; in quo et confessio sui facti et dampnatio ipsius contineri videbatur; quod in praesenti jubeat recitare sanctitas vestra.» Synodus dixit: «Recitetur.» Recitatum est itaque in hunc modum: «Arnulfus gratia Dei archiepiscopus, commonitorium praedonibus Remorum. Quid tibi vis praedonum Remensium scelerata manus? Nichilne te movent pupilli et viduae lacrimae? Nec advocatus eorum, velis nolis, Dominus tuus, ipse testis, et judex, et gravis ultor, cujus

judicium non effugies? Vide quid ante oculos ipsius egeris: sanctam pudicitiam virginum non erubuisti; matronas etiam barbaris verendas nudas reliquisti; orphanum et pupillum non respexisti. Parum tibi hoc; accessisti ad templum matris Dei, cunctis mortalibus reverendum. Ejus atrium perfregisti, polluisti, violasti. Quod oculi ibi viderunt, concupiisti . Quod manus attrectare potuerunt, rapuisti. Et nos quidem contra divinum ac humanum jus misericordia abutentes, quod cibi et potus abstulisti, non indulgemus, sed propter impia tempora non exigimus. Exigimus autem reliqua omnia quae pollutis manibus pervasisti, ac retines. Redde ergo, aut sententiam dampnationis in pervasores rerum ecclesiasticarum a sacris canonibus promulgatam, eamque in te

latam multotiensque ferendam excipe: ANATHEMA IN PREDONES Auctoritate omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante beata Maria semper virgine, auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus, maledicimus, dampnamus, et a liminibus sanctae matris aecclesiae separamus vos Remensium praedonum auctores, factores, cooperatores, fautores, a propriis dominis rerum suarum sub nomine emptionis abalienatores. Obtenebre