Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
297
298
SPURIA AUT ALIENA — ACT. CONC. BASOL

?rescant oculi vestri qui concupiverunt, arescant manus quae rapuerunt, [debilitentur omnia membra quae adjuverunt[1]] Semper laboretis, nec requiem inveniatis, fructumque laboris vestri privemini; formidetis et paveatis a facie persequentis, et non persequentis hostis, ut tabescendo deficiatis. Sit portio vestra cum Juda traditore Domini in terra mortis et tenebrarum, donec corda vestra ad plenam satisfactionem convertantur. Hic autem sit modus plenae satisfactionis, ut omnia injuste ablata, praeter cibum et polum, propriis dominis ex integro restituatis, coramque Remensi ecclesia poenitendo humiliemini, qui sanctam Remensem ecclesiam reveriti non estis; nec [2] cessent a vobis hae maledictiones scelerum vestrorum persecutrices, quamdiu permanebitis in peccato pervasionis. Amen.

Fiat. Fiat.»

13. Quo perlecto, Gualterius Augustidunensis aecclesiae episcopus: «Quidnam [3], inquit, hoc portentum est? Satisne sanae mentis est hic episcopus, qui pro jactura vilissimae supellectilis [4] reos dampnat, super sui autem et cleri et populi captivitate tacet? Pro pauperum tuguriis forte magis carie[5] quam vi ruentibus anathematizat, et pro templo Dei per orbem terrarum famosissimo nihil dicit? Nempe omnis terrena creatura homine vilior est, et omne manufactum aedificium templo Dei vilius. Sed quia[6] forte Apostolus dicit: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi (Rom. XII, 20), tamquam pietate usus praedonibus cibum et potum indulget, attamen ab auro et argento deterret. Quid hoc ad pauperes Christi? Certe ii aurum et argentum non perdiderunt, quia non habuerunt; sed cibum et potum, quem ad usum vitae non sine magno labore conquisiverunt. Ecce audistis, fratres, argumentum perditi hominis, pauperum necatoris, praedonum nutritoris. Intellexistis quia ad hoc voluit capi, ut sua simulata captivitas veram nobilium efficeret captivitatem. Ideo sacrilegos a communione non arcet, quia se auctorem sacrilegii esse cognoscit. Nec sic [7] tamen evadit, dum auctores, inventores, factores, cooperatores, fautoresque simul permiscet. Ipse enim auctor, cujus consilio et imperio proditio facta est; ipse factor et cooperator, ut per quemdam sapientem dicitur: Comites illi tui, manus erant tuae; ipse fautor, qui usque in praesens tacendo consensit, et, ut fama est, magnis insuper beneficiis cumulavit. Tendit materia haec in inmensum; sed contraho sermonem qua possum brevitate, ne videar quasi criminales dictare.»

14. Guido episcopus: «Si in propriis conscriptionibus, ubi cavere sibi potuit Arnulfus, ita lesus est, quomodo in proxima sinodo Silvanectis habita dampnatus non est? Conveneramus quippe in unum nos omnes qui hic adsumus Remorum diocesanei, conquestum sanctam Remensem aecclesiam, nostrarum omnium matrem, desolatum iri. Metropolitanus noster cum clero et populo teneri ab hostibus praedicabatur. Rumor tamen ab eo factae proditionis frequens erat. Itaque nostrorum conprovincialium communi consultu statuimus anathema in reos, quod nullus aliquo modo se occultans subterfugere posset. Ejus exemplar [8] , si placet, proferatur.» Prolatumque est in hunc modum:

«ORATIO INVECTIVA EPISCOPORUM REMENSIS ESEOS VICE DECRETI HABITA SILVANECTIS.

«Quousque se extendet effrenata licentia vestra, alterius proditoris Judae satellites? Ad quem finem scelerum progredietur incoepta audatia vestri ducis? ducis dicimus Adalgeri presbiteri, qui nomen sacerdotalis dignitatis suo nomine polluit. Te igitur interpellamus, funeste presbiter; quid tibi visum est post illa cruenta arma, quibus te Lauduni exercuisti, ut iterum vilis apostata factus, Arnulfum Remorum archiepiscopum traderes, cum ante eum velut fidissimus custos cubares, conviva assiduus esses, consilia disponeres, sacrosancta administrares? Num rigorem aecclesiasticae severitatis, vel judicium omnipotentis Dei effugere te putasti? Urbis portas aperuisti, hostes introduxisti, venerabile templum matris Dei atque ipsis barbaris reverendum, velut hostium castra oppugnasti. Num etiam vos praedonum maxima portio, qui aecclesiae ingentibus beneficiis eratis obligati, qui dicitis: Haereditate possideamus sanctuarium Dei, qui signa militaria, loricati et galeati, cum scutis et lanceis ante aram beatae Dei Genitricis intulistis; qui pollutis manibus pastorem cum clero et populo intra sancta sanctorum comprehendistis, custodiae distribuistis, carceri mancipastis, et adhuc retinetis; num inquam vos divina jura effugietis? Vos quoque, quorum dolo et fraude, consilio et auxilio, tantum scelus factum est, cum his [9] qui principes tanti facinoris fuerunt consociandi estis, ut poenam peccati simul feratis, qui in [10] causa peccati simul conspirastis, bonaque civium Remensium praedones impiissimi velut sub hasta distraxistis. Nec etiam vos abesse debetis, qui in Adalberonem Laudunensem episcopum non minus levia perfecistis; et ut pullulantem [11] heresim rescindamus, quae dictitat omnia licere Karolo etiam in sacris locis, Remensem simul ac Laudunensem aecclesiam, utramque sacrilegio quamvis dissimili pollutam, a sacris removemus officiis, donec legitime reconcilietur utraque. Et ne quis nos talibus monstris hominum favere, talibus negotiis assensum praebituros putet, sed pro fide qua vivimus omnibus expositos periculis, sententiam nostram ita confirmamus, stabilimus, corroboramus: ANATHEMA IN REOS. Auctoritate omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante beata Maria semper virgine cum omnibus sanctis, auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus,

  1. Haec desunt. 1.
  2. ne 1.
  3. quodnam 2.
  4. supp. 2.
  5. glossa id est putredine 1. in margine ipso vocabulo ersno carrie 2.
  6. f. q. 2.
  7. deest 1.
  8. exe f
  9. iis corr. his
  10. deet. 1.
  11. palut 2.