Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/164

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

omnes secundum rationem humilitatis pares sunt. Involutus ergo criminibus, sentiat praeesse sibi Romanum pontificem, et qui nullis atrocioribus factis praegravatur, intelligat parem, dignam se ac Romano pontifice in quolibet negotio laturus sententiam. Sed esto; ponamus nunc Romae esse Damasum; quid contra ejus decretum actum est? Nempe si bene recordor, primum capitulum fuit, quod episcoporum et summorum negotiorum ecclesiasticorum causae semper ad sedem apostolicam sint referendae. Utique relatae sunt non solum ab episcopis, sed etiam a principe nostro serenissimo: liberaque potestas apostolicae sedi data est, et vera investigandi, et cognoscendi, et dijudicandi, per temporum intervalla nimis prolixa; nec prius ad causam accessimus, quam desperatione judicii ejus protraheremur. Consultus est ergo Romanus episcopus ut oportuit, et de hujus Arnulfi depositione, et de ejus qui domui digne praeesse possit substitutione. Sed cur nihil responderit, quorum interest ipsi viderint; nos autem Sardicense concilium, quod privilegio Romanae ecclesiae plurimum favet, ita ad hanc causam inflectimus, ut quod de solo episcopo in qualibet provincia relicto dicit, ad Romanum episcopum affectum esse credamus. Sic enim habetur, titulo 6: Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua fuerint plurimi episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum, et populi convenerint episcopos vicinae provinciae, debere illum prius conveniri episcopum qui in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque responderit, tunc satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicinis provinciis et ordinent episcopum. Juxta hujus sententiae tenorem, ad petitionem populorum ab episcopis et principe conventus est, ut sua auctoritate Arnulfus deponeretur, et alter substitueretur. Quia ergo conventus litteris tacuit, et dissimulavit, et nihil respondit, nunc satisfaciendum esse populis censeo, ut episcopi qui ex vicinis provinciis convenerunt, et hunc Arnulfum, si depositione dignus est, deponant, et si forte qui domni Dei praeesse possit repertus est, episcopum constituant. Et quoniam Damasus episcoporum summa negotia metropolitanis discutere concedit, definitionem eorum suae potestati attribuit; Damaso quidem non resistimus, sed scriptum beati Gregorii in medium proferimus: Lator, inquit, praesentium Nemesion ad nos veniens, indicavit Paulum Deaclina civitatis episcopum, inter alia mala in corporali crimine lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque habita cognitione, ita, quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper postquam convictus est, etiam libellum eum, in quo ea de quibus accusatus fuerat, vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re illo deposito, episcopali sententia, ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum.

«Ecce hic Paulus episcopus ignorante Gregorio deponitur, alter in loco ejus substituitur; causa cum suis effectis per latorem apicum Gregorio significatur. Non in depositores Gregorius ulciscitur, sed in depositum ulterius saevit; ait enim post aliquanta: Qui si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecunde ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui, atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione temptaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque Dominici corporis et sanguinis communione privatum, in monasterio eum usque ad diem obitus sui ad agendam curet poenitentiam retrudendum; quatinus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emundare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat. Quomodo nunc decretum Eusebii papae servatum est? Etenim paulo ante in tomo decretali lectum est: Oves ergo quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt; quia facta pastorum ovis gladio ferienda non sunt, quamquam recte reprehendenda videantur. Certe hic Paulus a suis ovibus, id est a suis clericis, reprehensus et accusatus est, non de fide sed de corporali crimine. In hac itaque decretorum vel canonum varietate hoc observandum est, ut causarum eventus finem accipiant juxta aequitatem, nullis animorum perturbationibus improvide admixtis. Et quoniam summi negotii discussionem et definitionem a metropolitano primae Justinianae factam fuisse cognovimus, doceamus etiam nunc, quod episcopis etiam suorum metropolitanorum summa negotia discutere liceat. Scribit item Gregorius universis episcopis concilii Vizachii: Sicut, inquit, laudabile discretumque est, reverentiam et honorem debitum exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eos correctionis indigent, nulla dissimulatione postponere; ne totum, quod absit, corpus incipiat morbus invadere, si langor non fuerit curatus in capite. Ante multum siquidem temporis quaedam ad nos de fratre nostro Clementio, primate vestro, perlata sunt, quae cor nostrum non modico merore transfigerent; sed prementibus diversis tribulationibus, et maxime circumsaevientibus hostibus, ea nobis non fuit spatium requirendi. Et quoniam ita sunt gravia, ut transire indiscussa nullo modo debeant, fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut cum omni sollicitudine ac vivacitate, veritatis indagare substantiam multis modis debeatur; et ut audita sunt, ultione canonica resecentur, aut falsa, et fratrisnostri innocentia diu sub nefandae opinionis dilaceratione