Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/165

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

non jaceat. Unde ne quis desidiae tepor in ammonemus ut non cujusdam personae sit gratia, non favor, non blandimenta, vel quodlibet aliud, quemquam vestrum vel ab his quae nobis nuntiata sunt molliat, vel a tramite veritatis excutiat; sed sacerdotaliter ad investigandam vos veritatem propter Deum accingite. Nam si quis in hoc aut piger esse, aut neglegentem se praesumpserit exhibere, dictis criminibus apud omnipotentem Dominum se noverit esse participem, cujus zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi causas facinoris non movetur. Et hic profecto intelligimus, nullam personam peccantem esse, quae judicio universalis aecclesiae non subjaceat. Omnis enim criminaliter peccans, velut, ita dicam, alteratus, et quasi legibus capite minor censetur.

Accusatur apud beatum Gregorium Lucillus Militae civitatis episcopus, et ex epistolis coepiscoporum illata crimina vera esse cognoscit. Et ideo, inquit, quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione differri, fraternitas vestra tres vel quattuor de fratribus ac consacerdotibus sibi nostris adhibeat, ut ipsis quoque praesentibus, praedicta ac satisfacta veritate, praedictum Lucillum de episcopatus ordine, quem hujus sceleris contagium maculavit, studeat sine ambiguitate deponere. Progreditur ultra, et in conscios criminum dignam Romano pontifice sententiam jaculatur: Quia vero, inquit, presbiteri vel diaconi quidam proditae iniquitatis fuisse conscii ac participes memorantur, sanctitas vestra subtili indagatione discutiat; et si ita reppererit, ab honoris sui et ipsos similiter gradu dejiciat, et in monasteriis, ubi digne valeant agere poenitentiam, deputentur. Non adhuc satis est, quia scit dictum Iezechieli Fili hominis, perfode parietem (Ezech. XII.)---«Sed quia, inquit, per hos multi hujus labe peccati perhibentur esse conlapsi, cunctos qui rei esse claruerint, Dominici corporis ac sanguinis participatione privare vos convenit.» Ecce hic Gregorius non nutrit vitia, sed amputat. Quid est enim aliud de manifestis peccatis tacere, quam scelera nutrire? Sed esto; taceamus de his in quibus nemo se ledi conqueritur; quid acturi erimus, si armati duces genialis lecti nocturna furta deprehenderint? Si irati reges quemlibet nostrum majestatis reum convicerint? Quid, inquam, acturi erimus, si quodam colludio longis ambagibus, proplexis cavillationibus se deludi senserint? Num eos judicii formam Romae pecunia redempturos putatis, reumque sibi defuturum, quin auri et argenti montes Romanis offerat, si se redini pecunia speret? At si remota ab usu et consuetudine et spatio terrarum esse putatis quae proponimus, sint vobis exempla e vicino petita. Egidius certe, Remorum archiepiscopus, quia Hilperici regis amicitia usus fuisse convictus est ad Childeberti regis sui infidelitatem, in urbe Mettensi a Galliarum episcopis depositus, apud Argentoratum, quae nunc Strateburgis dicitur, perpetuo exilio dampnatus est; cui mox Romulfus, Lupi ducis filius, jam presbiter substituitur; nec magnus Gregorius, privilegii Romanae aecclesiae acerrimus defensor, quicquam pro his aut contra haec dixisse repperitur. Ebo etiam, ejusdem Remensis aecclesiae metropolitanus, ob crimen regiae majestatis apud Theodonisvillam a Galliarum episcopis deponitur, longeque post a Nicolao papa requisita et cognita ejus depositio est, ac deinde a Sergio corroborata. Quid ergo? Num Damasi decreta dampnabimus? Minime. Sed in causis latentibus et in quibus ob magnitudinem sui justa provocatio fit, ad universale concilium vel ad Damasum recurremus, si tamen eum Romae commorari audierimus; quamvis etiam ad Damasum provocatio Africanis inhibeatur conciliis, ut superius dictum et adhuc dicendum est. At in causis evidentibus et in quibus ad Romanum episcopum nulla provocatio fit, provincialibus vel conprovincialibus utemur conciliis. Quod etiam Antiocena sinodus velle videtur capitulo 14o: Si quis, inquit, episcopus de aliquibus causis criminalibus in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem de ipsis episcopis provintiae qui convenerunt, diversas habere sententias, et alios quidem innocentem eum pronuntiare, alios reum: propter hujusmodi itaque controversiam amputandam, placuit sanctae synodo metropolitanum episcopum alterius vicinae provinciae advocari et aliquantos cum eo episcopos alios; qui pariter residentes, quaecumque fuerint, dirimant quaestionem, propter hoc, ut firmum sit judicium, quod ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum. Quamvis et hoc concilium quod de privata coepiscopi nostri causa agitur, universale videri debeat, utpote plurium provinciarum judicia continens. Et ne forte ad placitum loqui videamur veterumque sententias male interpretari, audite quid hinc sentiat Hincmarus Remorum archiepiscopus, et in lege Dei eruditissimus. Scribens enim ad Nicolaum papam ita inquit: Absit a nobis, ut privilegium primae et summae sedis sanctae Romanae aecclesiae pontificis pro sic parvipendamus, ut controversias et jurgia tam superioris quam etiam inferioris ordinis, quae Niceni et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt terminari, ad vestram summam auctoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nota fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habeamus judicia, et ob id in provinciali vel in