45 AHæc et alia hujusmodi, quæ suis locis occurrent, præclara quidem sunt. Duo tamen præter illa sunt quæ Ecclesiæ Romanæ studiosos (ecquis porro hujus studiosus non sit, si catholicus?) et antiquitatis ecclesiasticæ amatores magis afficient. Unum, quod ope hujus codicis dignoscitur, quæ quove tempore Orientales synodi in usum receptæ fuerint in Ecclesia Romana, quo Antiocheni canones, Constantinopolitani, Africani, et si qui alii in controversiam vocantur.
Alterum est, ex eodem nostro codice repelli ac funditus convelli impudentem calumniam, quam famosi illi Magdeburgenses centuriatores adversus sanctissimos pontifices Romanos Zosimum, Bonifacium et Cœlestinum sceleratissime struxerunt, cum eos palam et publice traducunt velut Nicænorum Bcanonum adulteratores, falsatores, corruptores : quasi per immane scelus et impietatem, ac furiosam ambitionem a Zosimo papa sciente ac volente suppositi sint Sardicenses canones pro Nicænis, cum illos sub Nicænorum nomine Carthaginensi concilio per legatos suos obtulit in celebratissima illa Appiarii presbyteri causa : In qua nefaria decretorum Nicænorum adulteratione pervicaciter perstiterit Bonifacius, homo ambitiosus, inquiunt, et impius, ac pertinaciter perseveraverit Cœlestinus : licet Africanam synodum veriora exemplaria Nicænorum canonum Constantinopoli et Alexandria accepisse, ac sceleratum fraudem falsatorum canonum detectam esse, probe sciret. Certa erit deinceps ex codicis inspectione non dicam modo apud catholicos, sed et apud quosvis non desperatæ Cconscientiæ homines, et scelerata hominum mente corruptorum protervia, et sinceritas candorque episcoporum Romanorum, qui quod acceptum a majoribus in suo codice legebant, bona fide protulerunt; quos eam ob rem ignorantiæ accusare non possis, quin Africanos episcopos, Orientales, ac plerosque Occidentales pariter insimules, quibus vel nullatenus vel obscure admodum innotuerant Sardicenses canones ac Nicænorum numerus, de quo ad nostram usque ætatem perseveravit eruditorum controversia.
VII. Hæc quidem optime, dicet aliquis, ac probata manet utilitas sinceritasque codicis : sed quamobrem Leonis Operibus annexus, ut simul prodirent? si quidem ille una cum dissertationibus sibi propriis volumini seorsim excudendo sufficere poterat.
DNon una profecto ratio id consilii persuasit. Non dicam per id temporis a me codicem inventum, cum Leoni edendo incubarem, et inde natam utrumque uno partu emittendi cogitationem; eodem codice usum esse Leonem nostrum; nonnullam lucem ex eo conciliari Leonis Operibus, ac præsertim eo loci ubi Sardicenses canones pro Nicænis ab eo laudantur : multa ejus ætate in codicem fuisse illata, magnam partem ab eodem illi insertam; maximam Eutychis sectatorumque ejus damnata dogmata attinere, quæ propria est et Leonis victoria et scriptorum ejus 46 Amateries. Sed potior ratio fuit, quod Leonis Epistolæ quæ Operum ejus pars est insignior, sunt velut necessarium codicis supplementum; quo resecto, codex nobiliore sui parte minutus mancusque erit; quo adjecto, jam perfectus est, integramque exhibet juris canonici veteris Romani bibliothecam, ex qua ecclesiasticæ administrationis leges depromptæ per tot sæcula fuerunt ab apostolicæ sedis præsulibus.
Epistolas Leonis necessarium dixi codicis supplementum, quia nihil omnino quod Leonis sit codici insertum habemus [1] : cum tamen omnium a Siricio papa usque ad Anastasium II præsulum Romanorum epistolas præcipuas complectatur, exceptis Anastasio I, cujus nihil superest, Sixto III, qui vix duas epistolas, et Hilaro PP., qui plures scripsit. BEt tamen cujus potius epistolæ suum in codice locum obtinere debuerant, quam Leonis, qui et plura cæteris scripsit de disciplinæ ecclesiasticæ observantia, et in Pelagianis Eutychianisque damnandis (quæ hæreses reliquum fere codicis occupant) pars magna fuit, et in posteriori etiam præcipua? Istam omissionem non ex casu vel oblivione contigisse, multo minus ex contemptu natam quisquam dixerit. Ex industria igitur factum ab iis qui codicis capitibus 41 et 42 (quæ adversus Eutychen gesta continent et a Leone videntur inserta) satius duxerunt una series subjungere, quæ adversus eosdem hæreticos acta erant Simplicio, Felice et Gelasio Romanis pontificibus, quam actorum filum interrumpere prolixis Leonis nostri de multiplici materia epistolis; ex quibus si tantum Caliquid delibassent codici inserendum, rem minus utilem et commodam facturi essent, quam cum plerasque ejusdem epistolas in unum corpus collectas ad calcem codicis posuere, ut ego factum suspicor.
Conjecturæ huic nostræ suffragatur utrumque codicis exemplar ms. Thuaneum et Oxoniense, ad quorum calcem Leonis epistolæ instar supplementi descriptæ sunt; ut in dissertatione duodecima diximus, et in indice integro Thuanei, quem codici præfiximus, quisque cernere potest.
De cæteris hujus voluminis partibus vix aliquid hic habemus præfandum. Dissertationem materiem exhibet illarum index mox secuturus. Notæ, observationes lectionesque variæ per se claræ sunt. Plerumque codices mss. ex quibus istæ manant, vel quæ Dgenuinam restituere, designavi; sæpe hos omisi recensere, cum videlicet indubitatæ certitudinis est emendatio et ad eam codices omnes conspirant. Earum aliquæ prolixiores fortassis videbuntur et aliquatenus alienæ : in hoc plurimorum eruditorumque scriptorum exemplo obsecutus sum, qui perspicuitati magis studuere quam brevitati, nefasque duxerunt non ea vel alieno loco illustrare, quæ illustranda quavis occasione occurrebant.
In his nonnumquam a doctissimorum virorum opinionibus recedimus, eas aliquando etiam impugna-- ↑ Leonis epistolas triginta duas huic collectioni fuisse insertas innuimus annot. 8. Quesnelli præjudicium unde originem duxerit, explicabimus in observationibus ad dissertationem ejusdem duodecimam, quæ tomo tertio edetur.