Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est
65
66
SCHŒNEMANNI NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA IN S. LEONEM.

65 Apantur, exspectat, nos equidem lubenter de manuscriptorum sermonum ac epistolarum Leonis vicissitudinibus, inquantum ad editionumnotitiam collustrandam facerenl, ex Balleriniis delibata hoc loco inseruissemus, si quam illi diuturno labore et indefesso studio pararunt doctrinam tam facili negotio et paucis verbis sine totius dispendio complecti licuisset, neque consultius videretur, universa illorum hac in re observata summatim et stylo quantum licet contractiori huic de Leonis scriptis et editionibus commentario appendere; id quod aptius tamen in sequentibus fiet, ubi de codicibus ab editoribus præcipuis consultis sermo institui debet. Ablegatis itaque eodem qui instrui cupiunt lectoribus, ad Operum pontificis hujus, ex quo typis mandari cœperunt, fortunam Bmore nostro enarrandam progrediamur.

Prima itaque edendorum scriptorum Leonis auspicia dedit Joannes Andreas episcopus Aleriensis in Sermonibus Romæ per Conr. Sweynheim et Ant. Pannartz a. 1470 impressis, quos eodem aut sequenti anno ibidem, sed sine loci atque anni mentione recudit Ulricus Han, paulo post Veneti typographi 1482, 1485 et 1505, et Joannes Parvus Parisiis 1515, aliique, qui latere quam nomen profiteri maluerunt, quamquara ex innominatis editionibus illæ quas in sequenti indice a. 1475, et numero II prænotavimus, paulisper ab arcbelypo Aleriensis recedant, una autem num. III (IV) insignita plane diversa esse videatur. Per idem tempus varii Leonis sermones in diversis Homiliarii doctorum editionibus evulgari Cconsueverunt. Sed Epistolas primus Jacobus Merlinus doctor theologiæ Parisiensis protulit in Collectione conciliorum et epistolarum pontificiarum Parisiis a. 1524, repetita ibidem a. 1530 et 1535. Quem mox secutus est Sichardus edita alia quinquaginta epistolarum collectione ad calcem Clementis Romani a. 1536, recusa Parisiis 1568. Jam vero Petrus Crabbeus Mechliniensis de ordinandis epistolis sollicitus fuit, epistolasque a Merlino editas ad consulum ac mensium debitum ordinem constitulas inseruit Coltectioni conciliorum Coloniæ a. 1538, paratæ et recusæ a. 1551. Petrus autem Canisius Noviomagensis, clericus tunc Coloniensis diœcesis, qui postea societati Jesu nomen dedit, primum in conjungendo utroque scriptorum genere experimentum cepit, epistolasque Det sermones duobus tomis Coloniæ a. 1546 et 47 imprimi curavit. Hunc exceperunt Laurentius Surius 66 AVitarum sanctorum editione post celebrior, qui eadem Leonis Opera ad mss. exemplaria correcta et castigata edidit Coloniæ a. 1561, iterumque a. 1569, nec non epistolas Leonis conciliisa se editis inseruit, sicuti sermones aliquot cum Homiliario doctorum a se aucto denuo repræsentavit; quibuscum pari gressu incedit Canonicorum Reg. S. Martinii Lovaniensis editio e mss. itidem codicibus emendata, Lovanii a. 1575-77, et iterum Antwerpiæ 1583. Interea Epistolæ Leonis aliquod incrementum ceperunt ex Collectione epislolarum decretalium card. Antonii Carafæ quæ Romæ a. 1591, curante Antonio de Aquino, magna cum pompa prodiit, nec non Cæsaris Baronii Annalibus a. 1566, et Gerardi Vossii, Tungrensis præpositi Miscellaneis Patrum, Operibus Gregorii BThaumaturgi Moguntiæ a. 1604 adjectis; quæ omnia fere complectitur ordine justo disposita Collectio conciliorum Severini Binii a. 1606, iterumque et tertio deinde Coloniæ et Parisiis emissa. Epistolas etiam ad Ecclesiam Gallicanam pertinentes ad mss. codices emendatas et unius accessione auctas dedit Jac. Sirmondus in Conciliis Galliæ a. 1629. At Vossius ille, qui loco laudato epistolas e codd. mss. Vaticanis et card. Sirleti proposuit, integram Operum Leonis editionem e mss. eductam et illustratam meditabatur apud Michaelem Sonnium Parisiensem bibliopolam prodituram, de qua non semel in aliis lucubrationibus mentionem et promissa fecit [1]. Sed hæc exspectatio morte viri (a. 1609) irrita facta Leonis studiosos aliam spem inchoare jussit, quæ iterato Ctamen concidit. Nam cum Parisienses quidam bibliopolæ instituissent Leonis M. Opera una cum Maximo Taurinensi, Petro Chysologo aliisque, in primis homiliarum auctoribus, quorum numerus sensim auctus est, privato consilio excudere, post plures eorum editiones a. 1614, 1618, 1623, in quibus Lovaniensis tantum non simpliciter recusa, sed tribus sermonibus ex veteri ms. Nicolai Fabri codice aucta fuit, tandem cura hæc ad Theophilum Raynaudum magni nominis theologum pervenit, qui Heptadem horum scriptorum complevit, in eaque Leonis in primis Opera ad germanam sententiam revocare studuit. Prodiit hæc ejus editio Parisiis a. 1633, denuoque prelo subjecta est annis (1651) 1661 et 1671. Sed cum non tam varielate codicum typis editorum Det mss. antiquorum fide quam ingenio suo et doctrina niteretur, provinciam ab eo inchoatam suscepit
  1. Ad calcem Operum S. Ephrem, nec non in nolis ad tr. Leonis contra Eulychem in laudatis Miscellaneis vulgatum, ubi observata sua in recognitione Leonina et ad marginem Epistolarum annotata excitat. Adde Nic. Fabrum in epistola ad eumdem (in Opusculis Fabri p. 113, 114), qua se audisse testatur Michaelem Sonnium Parisiensem typographum exspectare quam citius ipsius Operum S. Leonis edilionem. Ac sane Joannes Baptista Marus nactus erat editionem Sermonum Leonis, in cujus marginibus Gerardus Vossius variantes lectiones notaverat, quibus ipse quoque usus est; et Ballerinii (in præf. ad Sermones Leonis pag. 81) suspicantur, codicem Operum S. Leonis collatum a Francisco Pegna cum Romanarum bibliothecarum mss. codicibus, quem Quesnellus (in fine præf. gen.) olim post Pegnæ mortem apud Marium Sancti Angeli canonicum vidisse scribit Emericum Bigotium, Vossianum fuisse. Ostendunt enim laudatum Marium nullum alium esse quam Joannem Baptistam Marum, quem alibi Quesnellus diserte S. Angeli in foro Piscium canonicum appellat, quemque codicem Leonis a Vossio variis mss. librorum lectionibus notatum penes se habuisse dictum est. Errore itaque Bigotii factum esse volunt, ut, quod Vossio esset adjudicandum, Pegnæ tribueretur, eo quod Vossii codex in hujus manus venisset, antequam in Mari bibliothecam transiret.