143 Adiernum diem fecit divina dignatio : quæ dum humilitatem meam in summum gradum [1] provexit, quod neminem suorum sperneret, demonstravit. Unde etsi necessarium est trepidare de merito, religiosum est tamen gaudere de dono : quoniam 9 qui mihi [2] oneris est auctor, ipse est administrationis adjutor; et ne sub magnitudine gratiæ succumbat infirmus, dabit virtutem, qui contulit dignitatem. Recurrente igitur per suum ordinem die quo me Dominus [3] episcopalis officii voluit habere principium, vera mihi in gloriam Dei causa est lætandi : qui mihi, ut multum a me diligeretur, multa dimisit; et ut mirabilem faceret gratiam suam, in eum munera sua contulit, in quo meritorum suffragia non invenit. Quo opere suo Dominus, quid cordibus Bnostris insinuat, quidve commendat, nisi ut de justitia sua nemo præsumat, et de ipsius misericordia nemo diffidat, quæ tunc [4] evidentius præeminet, quando peccator sanctificatur, et abjectus erigitur. Neque enim de qualitate nostrorum operum pendet cœlestium mensura donorum : aut in isto sæculo, in quo ista vita tentatio est (Job. vii, 1), hoc unicuique retribuitur, quod meretur : ubi si iniquitates Dominus observaret, nullus judicium [5] ipsius sustineret.
Cap. II. — Magnificate ergo, dilectissimi, Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem (Ps. xxxiii, 4), ut tota ratio celebritatis hodiernæ ad laudem sui referatur auctoris. Nam quod proprie ad affectum animi mei pertinet, confiteor me plurimum Cde omnium vestrum devotione gaudere. Cumque hanc venerabilium consacerdotum meorum splendidissimam [6] frequentiam video, angelicum nobis in tot sanctis sentio interesse conventum. Nec dubito nos abundantiore hodie divinæ præsentiæ gratia visitari, quando simul adsunt, et uno lumine micant tot speciosissima tabernacula Dei, tot membra excellentissima corporis Christi. Nec abest, ut confido, ab hoc cœtu etiam beatissimi apostoli Petri pia dignatio et fida dilectio; nec vestram devotionem ille 144 Adeseruit, cujus [7] vos reverentia congregavit. De vestro itaque et ipse gaudet affectu, et in consortibus honoris sui observantiam Dominicæ institutionis amplectitur, probans ordinatissimam totius Ecclesiæ charitatem quæ in 10 Petri sede Petrum suscipit, et a tanti amore pastoris nec in persona tam imparis tepescit hæredis. Ut ergo hæc pietas, dilectissimi, quam erga humilitatem meam unanimiter exhibetis, fructum sui studii consequatur, [8] misericordissimam Dei nostri clementiam supplices obsecrate, ut in diebus nostris expugnet impugnantes nos, muniat fidem [9] nostram, augeat dilectionem, augeat pacem, meque servulum suum, quem ad ostendendas divitias gratiæ suæ gubernaculis Ecclesiæ voluit præsidere, sufficientem tanto operi, et utilem vestræ [10] ædificationi Bdignetur efficere, et ad hoc tempora nostræ servitutis extendere, ut proficiat devotioni, quod fuerit largitus ætati, per Christum Dominum nostrum. Amen.
- ↑ Legebatur provehit. Emendationem unius litteræ mutatione necessariam, ut in admonitione ostendimus, nulli licet codices suffragentur, facere vel inviti debuimus.
- ↑ Sic antiquissimus Vat. 3836, et unus Vat. collect. 5. Lectionarium Vallicell. A 7, ms. Casin., honoris auctor, ipse est. Quesnellus, oneris est auctor, ipse mihi fiet; in margine autem pro lectione oneris laudat cod. Reg., et Victor. notat vero in codice Regio legi, ipse est, pro ipse mihi fiet. Cæteri editi eamdem Quesnelli lectionem, exhibent, excepto honoris loco oneris.
- ↑ Cod. Vat. Longobard., episcopatus. Dein Massonus in Leonis Vita legit principatum pro principium, quod in nullis non solum editionibus, sed nostris etiam codicibus reperimus.
- ↑ Vat. 3836, evidenter prominet. Post pauca, meritorum nostrorum, pro nostrorum operum in cod. Vallicell.
- ↑ Sic ex Lectionario Vallicell. et ex ms. Longobard. alioque Vat. Al., suum.
- ↑ Codd. Reg. et Vict. Quesnelli, atque unus ex nostris Vat., frequentationem. Hoc porro loco Quesnellus et in synopsi hujus capitis, et in postilla ad marginem editionis secundæ notaverat, episcoporum conventus in octava consecrationis Romani pontificis propterea quod sermonem hunc in eadem octava habitum crederet. Sed et hunc sermonem, et conventum episcoporum in anniversario consecrationis die habitos, in admonitione ostendimus. Mox esse pro interesse in cod. Vallicell.
- ↑ Ita correximus ex mss. antiquissimo Vatic., Vallicell. et duobus aliis Vat., cum antea minus congrue in plerisque editis legeretur nos. Paulo post cod. Longobard., in consortiis, pro in consortibus.
- ↑ Prima editio, misericordem. Cod. Vallicell., Domini nostri. Mox exorate, pro obsecrate in tribus Vaticanis.
- ↑ Ita præstantiores codd. Vat. 3836, et Longobardicus, cum legeretur in editis: Muniat fidem vestram, multiplicet devotionem ac dilectionem, augeat pacem. Codd. Vallicell. et Casin. ac Vat. 541, collect. 4, nostram lectionem præferunt, hac una exceptione, multiplicet dilectionem.
- ↑ Ita omnes nostri novem codices et duo Quesnelli Regius et Gaudivall. Editi, defensioni.
- ↑ Al., quoniam. Quesn. — Ita etiam tres nostri codices Vaticani.
ximus, dictum est. Mox pro fecit prima editio habet facit.