Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/78

E Wikisource
Haec pagina emendata est
151
152
S. LEONIS MAGNI SERMONES.

151 Aquod dicitur beatissimo Petro : Tibi dabo claves regni cœlorum. Et quæcumque lignaveris super terram, erunt ligata et in cœlis; et quæcumque 18 solveris super terram, erunt soluta et in cœlis (Matth. xvi 19). Transivit quidem etiam in alios apostolos [1] jus potestatis istius, et ad omnes Ecclesiæ principes decreti hujus constitutio commeavit; sed non frustra uni [2] commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiæ rectoribus Petri forma [3] præponitur. [4] Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur æquitate judicium. Nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut solverit aut ligaverit. Instante autem passione sua, Dominus, quæ Bdiscipulorum erat turbatura constantiam, [5] Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expostulavit vos, ut [6] cerneret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, [7] ut non intretis in tentationem (Luc. xxii, 31, 32). Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinæ protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinæ gratiæ ita 152 Aordinatur auxilium, ut firmitas, quæ per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolic conferatur.

Cap. IV. — Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis 19 videamus præsidium divinitus institutum, rationabiliter et juste in ducis nostri meritis et dignitate lætamur, gratias agentes sempiterno Regi Redemptori nostro Domino Jesu Christo, [8] quod tantam potentiam dedit ei quem totius Ecclesiæ principem fecit, [9] ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur, recteque disponitur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum, cui dictum est : Et tu conversus confirma fratres tuos; et cui post resurrectionem suam Dominus [10] ad trinam æterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit : Pasce oves meas (Joan. xxi, 17). Quod nunc Bquoque proculdubio facit, et mandatum Domini pius pastor exsequitur, confirmans nos cohortationibus suis, et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur. Si autem hanc pietatis suæ curam omni populo Dei, sicut credendum est, ubique prætendit, quanto magis nobis alumnis suis opem suam [11] dignabitur impendere, apud quos in sacro beatæ dormitionis toro eadem qua præsedit carne requiescit? Illi ergo hunc servitutis nostræ natalitium diem, illi ascribamus hoc festum, cujus patrocinio sedis ipsius [12] meruimus esse consortes, auxiliante nobis per omnia gratia Domini nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat cum Deo Patre, et Spiritu sancto, in sæcula sæculorum. Amen.

  1. ‹ Ita mss. codd. Hincmarus Remensis opusc. 55, adversus Hincmarum Laudun. c. 20, et in ep. Caroli Calvi nomine ad Adrianum PP. opusc. 43. Et in ep. ad Joannem VIII PP. nomine Caroli II imp. et cardin. Jacobatius in tract. de Concilio. In editis legitur vis. › Hactenus Quesnellus. Jus habent etiam Romani codices et Casinensis, quos contulimus. Facile autem fuit legere vis pro jus. In serm. 83, c. 2, quod hinc sumptum fuit, jus pariter legitur.
  2. Vat. 544, commendavit.
  3. Cod. Casinensis, proponitur.
  4. Prolixam annotationem Quesnelli huic loco subnexam, in observationibus post Sermones subjiciendis dabimus; eamque ad calculos revocantes, genuinam S. pontificis sententiam ex contextu exponemus. Post pauca pro fertur in antiquissimo Vat. legitur refertur.
  5. Sic prima editio, et codd. Casinenses 39 et 126, Concinit lectio serm. 83, c. 3. Quesnelli et Rainaudi editiones : Simoni inquit: Simon, ecce, etc.
  6. Ita cum mss. codd. legit Hincmarus opusc. 33, hunc locum referens. In editis, cribraret. Quesn. — Prima tamen editio habet, cerneret, et similiter tres mss. Vaticani ac duo Casinenses, qui solum habent velut pro sicut. Codices collectionis 4 habent cribraret, et ita etiam legitur in serm. 83, c. 3. Paulo post in editis et aliquot inferioris notæ codd., ut non deficiat. Prætulimus præstantiores mss. Vat. 3836, et duos Casinenses, cum quibus congruit lectio serm. 83, cap. 3, in alio vetustissimo Vaticano 3835, et in Casinensi. Tres priores mss. mox omittunt aliquando; non tamen delevimus, quia in alio sermone 83 hoc adverbium ex optimis codicibus retinetur.
  7. In sermone 83, c. 3, ne intretis in tentationem. Hæc autem verba apud Lucam xxii, 32, in Græco et Latino vulgato textu desunt; et solum post aliquanto leguntur v. 40. Olim vero lecta fuisse uno contextu etiam v. 32, non tantum liquet ex hoc Leonis loco, nec non etiam ex alio simili sermone 83, verum etiam ex auctore librorum de Vocatione omnium gentium lib. i, c. 24, et lib. ii, c. 28, et ex Prospero in epist. ad Rufinum c. 10, qui tamen duo scriptores ante verba ne intretis, præmittunt, et rogate, vel, et roga. Enimvero in quatuor antiquissimis mss. Evangeliorum libris Vercellensi, Veronensi, Corbeiensi, et Vindebonensi a nostro P. Josepho Blanchinio nuperrime editis, qui priscam lectionem referunt, hæc additio pariter legitur : Et rogate ne intretis in tentationem. Hinc in Leonis textu adjicienda videntur hæc verba, et rogate, quæ tamen sine ullius Leoninæ editionis aut codicis auctoritate noluimus inserere. Immo eum non uno tantum in sermone, sed in duobus hæc verba constanter absint in omnibus editionibus omnibusque codicibus quos contulimus, ac præsertim in duobus antiquissimis Vaticanis ac certo Romanis unciali charactere exaratis, quorum unus hunc, alius alterum sermonem exhibet, Leonem sine iis verbis hunc evangelicum locum in suis libris legisse probabilissimum credimus.
  8. Ita Vat. et Casinens. mss. Similiter habetur serm. 83, c. 4, in quem S. Leo hæc traduxit. Al., qui.
  9. Ita omnes editi et codices quos vidimus. Nescimus autem qua auctoritate Quesnellus post verbum fecit, posito puncto et omissa particula ut, scripserit : Si quid etiam nostris temporibus... illius est operibus deputandum; nisi quia forte aliqui codices habent est pro sit, licet habeant, ut si quid.
  10. Al., trini. Mss. duo Quesnelli.
  11. Quatuor codices et editi ante Quesnellum, dignatur.
  12. Ms. Casin. 39, meruimus habere consortem.