Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/125

E Wikisource
Haec pagina emendata est
101
LIVRE II.


usu naturæ temperat : hic cæli tristitiam discutit, atque etiam humani nubila animi serenat : hic suum lumen cæteris quoque sideribus fœnerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.

V.

1(vii.) Quapropter effigiem Dei formamque quærere, imbecillitatis humanæ reor. Quisquis est Deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animæ, totus animi, totus sui. Innumeros quidem credere, atque etiam ex virtutibus vitiisque hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut (ut Democrito placuit) duos omnino, Pœnam et Beneficium, majorem ad socordiam accedit. 2Fragilis et laboriosa mortalitas in partes ista digessit, infirmitatis suæ memor, ut portionibus coleret quisque, quo maxime indigeret. Itaque nomina alia aliis gentibus, et numina in iisdem innumerabilia reperimus ; inferis quoque in genera descriptis, morbisque, et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. Ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonæ ad aedem Larium, et ara Malæ Fortunæ Exquiliis. 3Quamobrem major cælitum populus etiam quam hominum intelligi potest, quum singuli quoque ex semetipsis totidem deos faciant, Junones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quædam animalia, et aliqua etiam obscena, pro diis habeant, ac multa dictu magis pudenda, per fœtidas cæpas, allia et similia jurantes. Matrimonia quidem inter deos credi, tantoque ævo ex his neminem nasci ; et alios esse grandævos semperque canos, alios juvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos, et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est. 4Sed super omnem impudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox jurgia et odia ; atque etiam furtorum esse, et scelerum numina. Deus est mortali juvare mortalem, et hæc ad æternam gloriam via. Hac proceres fere Romani : hac nunc cælesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis ævi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. 5Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. Quippe et omnium aliorum nomina deorum, et quæ supra retuli siderum, ex hominum nata sunt meritis. Jovem, quidem, aut Mercurium, aliterve alios inter se vocari, et esse cælestem nomenclaturam, quis non interpretatione naturæ fateatur irridendum ? 6verum agere curam rerum humanarum illud quidquid est summum, anne tam tristi atque multiplici ministerio non pollui, credamus dubite-