Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/126

E Wikisource
Haec pagina emendata est
102
PLINE.

musve ? Vix prodest judicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus. Externis famulantur sacris ac digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, irrogant ; non matrimonia, non liberos, non denique quidquam aliud, nisi juvantibus sacris deligunt. Alii in Capitolio fallunt, ac fulminantem pejerant Jovem : et hos juvant scelera, illos sacra sua pœnis agunt.

7Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo conjectatio esset. Toto quippe mundo, et locis omnibus, omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur : una nominatur, una accusatur, una agitur rea, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur, et cum conviciis colitur : volubilis, a plerisque vero et cæca etiam existimata, vaga, inconstans, incerta, varia, indignorumque fautrix. Huic omnia expensa, huic omnia feruntur accepta : et in tota ratione mortalium, sola utramque paginam facit. Adeoque obnoxiæ sumus sortis, ut Sors ipsa pro deo sit, qua Deus probatur incertus.

8Pars alia et hanc pellit, astroque suo eventus assignat et nascendi legibus : semelque in omnes futuros unquam Deo decretum ; in reliquum vero otium datum. Sedere cœpit sententia hæc, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. Ecce fulgurum monitus, oraculorum præscita, aruspicum prædicta atque etiam parva dictu, in auguriis sternumenta, et offensiones pedum. Divus Augustus lævum prodidit sibi calceum præpostere inductum, quo die seditione militari prope afflictus est. 9Quæ singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista certum sit, nihil esse certi, nec miserius quidquam homine, aut superbius. Cæteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturæ benignitas sufficit : uno quidem vel præferenda cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione, superque de morte non cogitant.

10Verum in his Deos agere curam rerum humanarum credi, ex usu vitæ est : pœnasque maleficiis aliquando seras, occupato Deo in tanta mole, nunquam autem irritas esse ; nec ideo proximum illi genitum nominem, ut vilitate juxta belluas esset. Imperfectæ vero in homine naturæ præcipua solatia, ne Deum quidem posse omnia. 11Namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitæ pœnis : nec mortales æternitate donare, aut revocare defunctos : nec facere, ut qui vixit non vixerit ; qui honores gessit, non gesserit : nullumque habere in præterita jus, præterquem oblivionis :