Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/128

E Wikisource
Haec pagina emendata est
104
PLINE.

nimio, et rigore Saturni, interjectum ambobus, ex utroque 6temperari Jovem, salutaremque fieri. Deinde Solis meatum esse partium quidem trecentarum sexaginta ; sed ut observatio umbrarum ejus redeat ad nolas, quinos annis dies adjici, superque quartam partem diei. Quam ob causam quinto anno unus intercalaris dies additur, ut temporum ratio Solis itineri congruat.

7 Infra Solem ambit ingens sidus, appellatum Venerie, alterno meatu vagum, ipsisque cognominibus æmulum Solis ac Lunæ. Præveniens quippe et ante matutinum exoriens, Luciferi nomen accipit, ut Sol alter, diem maturans : contra ab occasu refulgens nuncupatur Vesper, ut prorogans lucem, vicemque Lunæ reddens. Quam naturam ejus Pythagoras Samius primus deprehendit, Olympiade circiter xlii, qui fuit urbis Romæ annus cxlii. 8Jam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantæ, ut unius hujus stellæ radiis umbræ reddantur. Itaque et in magno nominum ambitu est. Alii enim Junonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere. Hujus natura cuncta generantur in terris. 9Namque in alterutro exortu genitali rore conspergens, non terræ modo conceptus implet, verum animantium quoque omnium stimulat : Signiferi autem ambitum peragit trecentis et duodequinquagenis diebus, ab Sole nunquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timæo placet.

10 Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum Apollinis : inferiore circulo fertur, novem diebus ocyore ambitu, modo ante Solis exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo viginti tribus partibus remotior, ut hic idem et Sosigenes docent. 11Ideo et peculiaris horum siderum ratio est, neque communis cum supra dictis. Namque ea et quarta parte cæli a Sole abesse, et tertia, et adversa Soli sæpe cernuntur : majoresque alios habent cuncta plenæ conversionis ambitus, in magni anni ratione dicendos.

12(ix.) Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, terrisque familiarissimum, et tenebrarum remedium ab natura repertum, Lunæ. Multiformi hæc ambage torsit ingenia contemplantium, et proximum ignorari maxime sidus indignantium : crescens semper, aut senescens ; et modo curvata in cornua facie, modo æqua portione divisa, modo sinuata in orbem ; maculosa, eademque subito prænitens ; immensa orbe pleno, ac repente nulla ; alias pernox, alias sera, et parte diei Solis lucem adjuvans ; deficiens, et in defectu tamen conspicua ; quæ mensis exitu latet, quum laborare non creditur. 13Jam vero humilis, et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed alias admota cælo, alias contigua montibus, nunc in Aquilonem elata, nunc in Austros dejecta. Quæ singula in ea deprehendit hominum