Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina emendata est
103
LIVRE II.


atque (ut facetis quoque argumentis societas hæc cum Deo copuletur) ut bis dena viginti non sint, ac multa similiter efficere non posse : per quæ declaratur haud dubie naturæ potentia, idque esse quod Deum vocamus. In hæc divertisse non fuerit alienum, vulgata propter assiduam quæstionem de Deo.

VI.

1(viii.) Hinc redeamus ad reliqua naturæ sidera, quæ affixa diximus mundo, non illa, ut existimat vulgus, singulis attributa nobis, et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis, ac pro sorte cujusque lucentia ; annumerata mortalibus : quia nec cum suo quæque homine orta moriuntur ; nec aliquem extingui, decidua significant. Non tanta cælo societas nobiscum est, ut nostro 2fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor. Illa nimio alimento tracti humoris ignea vi abundantiam reddunt, quum decidere creduntur : ut apud nos quoque id, luminibus accensis, liquore olei notamus accidere. Cæterum aeterna est cælestibus natura, intexentibus mundum, intextuque concretis ; potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens. Quæ propter effectus, claritatemque, et magnitudinem, in tanta subtilitate nosci potuerunt, [sicut] suo 3demonstrabimus loco. Circulorum quoque cæli ratio in terræ mentione aptius dicetur, quando ad eam tota pertinet, Signiferi modo inventoribus non dilatis. Obliquitatem ejus intellexisse, hoc est, rerum fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus, Olympiade quinquagesima octava. Signa deinde in eo Cleostratus, et prima Arietis ac Sagittarii. Sphæram ipsam ante multo Atlas. Nunc relicto mundi ipsius corpore, reliqua inter cælum terrasque tractentur.

4 Summum esse, quod vocant Saturni sidus, ideoque minimum videri, et maximo ambire circulo, ac trigesimo anno ad brevissima sedis suæ principia regredi, certum est. Omnium autem errantium siderum meatus, interque ea Solis et Lunæ, contrarium mundo agere cursum, id est, lævum, illo semper in dexteram præcipiti. Et quamvis assidua conversione æ celeritatis attollantur ab eo, rapianturque in occasum, adverso tamen ire mutu per suos æque passus : ita fieri, ne convolutus aer eamdem in partem æterna mundi vertigine, ignavo globo torpeat ; sed fundatur, adverso siderum verbere discretus et digestus. 5Saturni autem sidus gelidæ ac rigentis esse naturæ, multoque ex eo inferiorem Jovis circulum, et ideo motu celeriori duodenis circumagi annis. Tertium Martis,

quod quidam Herculis vocant, ignei, ardentis a Solis vicinitate, binis fere annis converti. Ideoque hujus ardore