naturæ particeps. Viri ingentes supraque mortalium
naturam, tantorum numinum lege deprehensa, et misera
hominum mente absoluta, in defectibus scelera aut mortem
aliquam siderum pavente (quo in metu fuisse Stesichori
et Pindari vatum sublimia ora palam est deliquio Solis),
et in Luna veneficia arguente mortalitate, et ob id crepitu
3dissono auxiliante. Quo pavore, ignarus causæ, Nicias
Atheniensium imperator, veritus classem portu educere,
opes eorum afflixit. Macti ingenio este, cæli interpretes,
rerumque naturœ capaces, argumenti repertores, quo deos
hominesque vinxistis. Quis enim hæc cernens, et statos
siderum (quoniam ita placuit appellare) labores, non suæ
necessitati mortalis genitus ignoscat ? Nunc confessa de iisdem
breviter atque capitulatim attingam, ratione admodum
necessariis locis strictimque reddita : nam neque instituti
operis talis argumentatio est : neque omnium rerum
afferri posse causas, minus mirum est, quam constare in
aliquibus.
X.
1(xiii.) Defectus ducentis viginti tribus mensibus redire in suos orbes certum est : Solisque defectum nonnisi novissima primave fieri Luna, quod vocant coitum ; Lunæ autem, nonnisi plena, semperque citra quam proxime fuerit. Omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus, statis diebus horisque ; sub terra, nec tamen, quum superne fiunt, ubique cerni ; aliquando propter nubila, sæpius globo terræ obstante convexitatibus mundi. 2Intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est, et Lunæ defectum aliquando quinto mense a priore fieri ; Solis vero, septimo : eumdem bis in triginta diebus supra terras occultari, sed ab aliis atque aliis hoc cerni : quæque sunt in hoc miraculo maxime mira, quum conveniat umbra terræ Lunam hebetari, nunc ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus : et quanam ratione, quum Solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra esse debeat, semel jam acciderit, ut in occasu Luna deficeret, utroque super terram conspicuo sidere. 3Nam ut quindecim diebus utrum que sidus quæreretur, et nostro ævo accidit, Imperatoribus Vespasianis, patre et filio consulibus.
XI.
1(xiv.) Lunam semper aversis a Sole comibus, si crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haud dubium est. Lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda adjicientem usque ad plenum orbem, detrahentemque in diminutionem. Intra quatuordecim autem partes Solis, semper occultam esse. 2Quo argumento amplior er-