rantium stellarum, quam Lunæ, magnitudo colligitur :
quando illæ et a septenis interdum partibus emergant. Sed
altitudo cogit minores videri : sicut affixas cælo Solis fulgor
interdiu non cerni, quum æque ac noctu luceant, idque
manifestum fiat defectu Solis, et præaltis puteis.
XII.
1(xv.) Errantium autem tres, quas supra Solem diximus sitas, occultantur, meantes cum eo. Exoriuntur vero matutino, discedentes partibus nunquam amplius undenis : postea radiorum ejus contactu reguntur : et in triquetro a partibus centum viginti stationes matutinas faciunt, quæ et primæ vocantur ; mox in adverso, a partibus centum octoginta, exortus vespertinos. Iterumque in centum viginti ab alio latere appropinquantes, stationes vespertinas, quas secundas vocant : donec assecutus in partibus duodenis occultet illas ; qui vespertini occasus appellantur. 2Martis stella ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, ab nonaginta partibus : unde et nomen accepit is motus, primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. Eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimestris : quum cæteræ utraque statione quaternos menses non impleant.
3 Inferiores autem duæ occultantur in coitu vespertino simili modo : relictoque Sole, totidem in partibus faciunt exortus matutinos : atque a longissimis distantiæ suæ metis Solem insequuntur : adeptæque occasu matutino conduntur ac prætereunt. Mox eodem intervallo vespere exoriuntur, usque ad quos diximus terminos : ab his retrogradiuntur ad Solem, et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit, a longissimis distantiæ suæ finibus. Mercurii stationes breviore momento, quam ut deprehendi possint.
XIII.
1 Hæc est luminum occultationumque ratio, perplexior motu, multisque involuta miraculis. Siquidem magnitudines suas et colores mutant ; et eædem ad Septemtrionem accedunt, abeuntque ad Austrum ; terrisque propiores aut cælo repente cernuntur : in quibus aliter multa, quam priores, tradituri, fatemur ea quoque illorum esse muneris, qui primi quærendi vias demonstraverunt : modo ne quis desperet sæcula proficere semper.
2 Pluribus de causis hæc omnia accidunt. Prima circulorum, quos Græci ἀψἴδας in stellis vocant : etenim Græcis utendum erit vocabulis. Sunt autem hi sui cuique earum, aliique quam mundo ; quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt Polos, centrum cæli est, nec non Signiferi, oblique inter eos siti. 3Omnia autem