Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina emendata est
109
LIVRE II.

hæc constant ratione circini semper indubitata. Ergo ab alio cuique centro apsides suæ exsurgunt : ideoque diversos habent orbes, motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse. (xvi.) Igitur a terræ centro apsides altissimæ sunt, Saturno in Scorpione, Jovi in Virgine, Marti in Leone, Soli in Geminis, Veneri in Sagittario, Mercurio in Capricorno, mediis omnium partibus : et e contrario, ad terræ centrum humillimæ atque proximæ. 4Sic fit, ut tardius moveri videantur, quum altissimo ambitu feruntur : non quia accelerent, tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis ; sed quia deductas ab summa apside lineas coarctari ad centrum necesse est, sicut in rotis radios : idemque motus alias major, alias minor, centri propinquitate sentitur.

5Altera sublimitatum causa : quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis. Saturnus in Libræ parte vicesima, Jupiter Cancri quintadecima, Mars Capricorni vicesima octava, Sol Arietis decima nona, Venus Piscium vicesima septima, Mercurius Virginis decima quinta, Luna Tauri tertia.

6Tertia altitudinum ratio, cadi mensura, non circuli intelligitur : subire eas, aut descendere per profundum aeris, oculis existimantibus.

7Huic connexa latitudinum Signiferi, obliquitatisque causa est. Per hunc stellæ, quas diximus, feruntur : nec aliud habitatur in terris, quam quod illi subjacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus: quæ causa intelligitur efficere, ut quædam animalia et in desertis mundi nascantur. Luna quoque per totam latitudinem ejus vagatur, sed omnino non excedens eum. Ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus (tot enim sunt latitudinis) non amplius octonas pererret, neque has æqualiter, sed duas medio ejus et supra quatuor, infra duas. Sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inæqualis. 8Martis stella quatuor medias ; Jovis mediam et super eam duas ; Saturni duas [ut Sol]. Hæc erit latitudinum ratio ad Austrum descendentium, aut ad Aquilonem subeuntium. Hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in cælum, et pariter scandi eam quoque, existimavere plerique falso : qui, ut coarguantur, aperienda est subtilitas immensa, et omnes eas complexa causas.

9Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terræ et latitudine et altitudine : ex ori usque matutinos