Jump to content

Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina emendata est
111
LIVRE II.


et stellæ ad longissima sua intervalla pervenire intelliguntur : quum citra fuere margines totidem partibus, et ipsæ ocyus redire creduntur, quum sit illa semper utrique extremitas summa. 3Hinc et ratio motuum conversa intelligitur. Superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, illæ tardissime : illæ a terra altissime absunt, quum tardissime moventur ; hæ, quum ocyssime. Quia sicut in illis propinquitas centri accelerat, ita in his extremitas circuli, illæ ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hæ vero augere. Illæ retro cursum agunt a statione matutina usque ad vespertinam ; Veneris, a vespertina usque ad matutinam. 4Incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere ; altitudinem vero ac Solem insequi a statione matutina, ocyssima in occasu matutino, et altissima : digredi autem latitudine, motumque minuere ab exortu vespertino : retro quidem ire, simulque altitudine digredi a statione vespertina. Mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino, digredi vero latitudine a vespertino : consecutoque Sole ad quindecim partium intervallum, consistit quatriduo prope immobilis. 5Mox ab altitudine descendit, retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum. Tantumque hæc, et Luna, totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies pluribus subit. Rursus Saturni et Jovis duplicato digrediuntur ; Martis etiam quadruplicato. Tanta est naturæ varietas. Sed ratio evidens : namquæ in vaporem Solis nituntur, etiam descendunt ægre.

XV.

1Multa promi amplius circa hæc possunt secreta naturæ, legesque, quibus ipsa serviat. Exempli gratia in Martis sidere, cujus est maxime inobservabilis cursus, nunquam id stationem facere Jovis sidere triquetro ; raro admodum sexaginta partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas : nec exortus, nisi in duobus signis tantum, Cancri et Leonis, simul edere. Mercurii vero sidus in Piscibus exortus vespertinos raros facere, creberrimos in Virgine ; in Libra matutinos. 2Item matutinos in Aquario, rarissimos in Leone. Retrogradum in Tauro et Geminis non fieri ; in Cancro vero non citra vicesimam quintam partem. Limam bis coitum cum Sole in nullo alio signo facere quam Geminis : non coire aliquando in Sagittario tantum. Novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam Ariete, conspici : id quoque paucis mortalium contingit ; et inde fama cernendi Lynceo. 3Non comparere in cælo Saturni sidus, et Martis, quum plurimum, diebus centum septuaginta : Jovis, triginta sex, aut quum minimum, denis detractis diebus : Veneris, sexaginta novem, aut quum minimum, quinquaginta duobus : Mercurii, tredecim, aut quum plurimum, octodecim.

XVI.

1(xviii.) Colores ratio altitudinum temperat : si-