Jump to content

Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina emendata est
116
PLINE.


earum : 2Lampades vocant plane faces ; alterum Bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. Distant quod faces vestigia longa faciunt, priore ardente parte ; bolis vero perpetua ardens, longiorem trahit limitem.

XXVI.

1 Emicant et trabes simili modo, quas Docos vocant : qualis quum Lacedæmonii, classe victi, imperium Græciæ amisere. Fit et cæli ipsius hiatus, quod vocant Chasma.

XXVII.

1(xxvii.) Fit et sanguinea specie (quo nihil terribilius mortalium timori est) incendium ad terras cadens inde : sicut Olympiadis centesimæ septimæ anno tertio, quum rex Philippus Græciam quateret. 2Atque hæc ego statis temporibus naturæ, ut cætera, arbitror exsistere ; non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat. Quippe ingentium malorum tuere prænuncia : sed ea accidisse non, quia hæc facta sunt, arbitror ; verum hæc ideo facta, quia incasura erant illa. Raritate autem occultam eorum esse rationem, ideoquenon, sicut exortus supra dictos, defectusque, et multa alia, nosci.

XXVIII.

1 Cernuntur et stellæ cum Sole totis diebus ; plerumque et circa Solis orbem, ceu spiceæ coronæ, et versicolores circuli : qualiter Augusto Cæsare in prima juventa Urbem intrante, post obitum patris, ad nomen ingens capessendum. (xxix.) Existunt eædem coronæ circa Lunam, et circa nobilia astra, cæloque inhærentia.

XXIX.

1 Circa Solem arcus apparuit, L. Opimio, Q. Fabio consulibus ; orbis, L. Porcio, M. Acilio; circulus rubri coloris, L. Julio, P. Rutilio coss.

XXX.

1 Fiunt prodigiosi, et longiores Solis defectus : qualis occiso dictatore Cæsare, et Antoniano bello, totius pæne anni pallore continuo.

XXXI.

1 Et rursus plures Soles simul cernuntur : nec supra ipsum, nec infra, sed ex obliquo ; nunquam juxta, nec contra terram ; nec noctu, sed aut oriente, aut occidente. Semel et meridie conspecti in Bosphoro produntur, qui a matutino tempore duraverunt in occasum. 2Trinos Soles antiqui sæpius videre : sicut Sp. Postumio, Q. Mucio ; et Q. Marcio, M. Porcio ; et M. Antonio, P. Dolabella ; et M. Lepido, L. Planco coss. Et nostra ætas vidit divo Claudio principe, consulatu ejus, Cornelio Orfito collega. Plures simul, quam tres, visi ad hoc ævi nunquam produntur.

XXXII.

1 Lunæ quoque trinæ, ut Cn. Domitio,