reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu ejus, assiduum
prope ac sævum. Referre arbitrantur, in quas partes
sese jaculetur, aut cujus stellæ vires accipiat, quasque
similitudines reddat, et quibus in locis emicet : tibiarum
specie, musicæ arti portendere ; obscenis autem moribus,
in verendis partibus signorum ; ingeniis et eruditioni, si
triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos
perennium stellarum situs edat ; venena fundere, in
capite septemtrionalis austrinæve Serpentis. 4Cometes in
uno totius orbis loco colitur in templo Romæ, admodum
faustus divo Augusto judicatos ab ipso : qui, incipiente eo,
apparuit ludis quos faciebat Veneri Genetrici, non multo
post obitum patris Cæsaris, in collegio ab eo instituto.
Namque his verbis id gaudium prodidit : « Iis ipsis ludorum
meorum diebus, sidus crinitum per septem dies in
regione cæli, quæ sub septemtrionibus est, conspectum.
Id oriebatur circa undecimam horam diei, clarumque et
omnibus terris conspicuum fuit. Eo sidere significari
vulgus credidit, Cæsaris animam inter deorum immortalium
numina receptam : quo nomine id insigne simulacro
capitis ejus, quod mox in foro consecravimus,
adjectum est. » 5Hæc ille in publicum ; interiore gaudio,
sibi illum natum, seque in eo nasci interpretatus est : et,
si verum fatemur, salutare id terris fuit. Sunt qui et hæc
sidera perpetua esse credant, suoque ambitu ire ; sed non
nisi relicta ab Sole cerni. Alii vero, qui nasci humore fortuito
et ignea vi, ideoque solvi.
XXIV.
1(xxvi.) Idem Hipparchus nunquam satis laudatus (ut quo nemo magis approbaverit cognationem cum homine siderum, animasque nostras partem esse cæli), novam stellam et aliam in ævo suo genitam deprehendit : ejusque motu, qua die fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc sæpius fieret, moverenturque et eæ quas putamus affixas ; 2ideoque ausus, rem etiam Deo improbam, annumerare posteris stellas, ac sidera ad nomen expungere ; organis excogitatis, per quæ singularum loca atque magnitudines signaret : ut facile discerni posset ex eo, non modo, an obirent, nascerenturve, sed an omnino aliqua transirent, moverenturve ; item an crescerent, minuerenturque : cælo in hereditate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperet, inventus esset.