Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est

C. PLINII SECUNDI
NATURALIS HISTORIÆ
LIBER XXVI.




PRÆFATIO.

c. plinius secundus vespasiano cæsari suo s.

1 Libros Naturalis Historiæ, novicium Camœnis Quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fœtura, licentiore epistola narrare constitui tibi, jucundissime imperator (sit enim hæc tui præfatio, verissima, dum Maximi consenescit in patre) :

namque tu solebas
2
Meas esse aliquid putare nugas,

ut obiter emolliam Catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum) : ille enim, ut scis, permutatis prioribus sætabis, duriusculum se fecit, quæ volebat existimari a Veraniolis suis et Fabullis. Simul ut hac mea petulantia fiat, quod proxime non fieri questus es in alia procaci epistola nostra, ut in quædam acta exeant ; sciantque omnes quam ex æquo tecum vivat imperium. 3Triumphalis et censorius tu, sexiesque consul, ac tribunitiæ potestatis particeps, et, quod his nobilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini præstas, præfectus prætorio ejus : omniaque hæc reipublicæ : et nobis quidem, qualis in castrensi contubernio. Nec quidquam in te mutavit fortunæ amplitudo, nisi ut prodesse tantundem posses et velles. 4Itaque, cum ceteris in veneratione tui pateant omnia alia, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest. Hanc igitur tibi imputabis, et in nostra culpa tibi ignosces.

Perfricui faciem, nec tamen profeci : quando alia via occurris ingens, et longius etiam submoves ingenii fascibus. 5 Fulgurat in nullo unquam verius dicta vis eloquentiæ, tribunitiæ potestatis facundia ? Quanto tu ore patris