Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est
2
PLINE.

laudes tonas ! Quanto fratris amas ? Quantus in poetica es ! O magna fecunditas animi ! Quemadmodum fratrem quoque imitareris, excogitasti. 6Sed hæc quis possit intrepidus æstimare, subiturus ingenii tui judicium, præsertim lacessitum ? Neque enim similis est conditio publicantium et nominatim tibi dicantium. Tum possem dicere : Quid ista legis, imperator ? Humili vulgo scripta sunt, agricolarum, opificum turbæ, denique studiorum otiosis. Quid te judicem facis ? Quum hanc operam condicerem, non eras in hoc albo. Majorem te sciebam, quam ut descensurum huc putarem. Præterea est quædam publica etiam eruditorum rejectio. Utitur illa et M. Tullius, extra omnem ingenii aleam positus, et, quod miremur, per advocatum defenditur :

Hæc doctissimum
Persium non curo legere, Junium Congum volo.

Quod si hoc Lucilius, qui primus condidit styli nasum, dicendum sibi putavit ; si Cicero mutuandum, præsertim quum de re publica scriberet : quanto nos causatius ab aliquo judice defendimus ? 7Sed hæc ego mihi nunc patrocinia ademi nuncupatione, quoniam plurimum refert, sortiatur aliquis judicem an eligat, multumque apparatus interest apud invitatum hospitem et oblatum. Quum apud Catonem illum ambitus hostem, et repulsis tanquam honoribus indeptis gaudentem, flagrantibus comitiis pecunias deponerent candidati, hoc se facere, quod tum pro innocentia ex rebus humanis summum esset, profitebantur. 8Inde illa nobilis M. Ciceronis suspiratio : O te felicem, M. Porci, a quo rem improbam petere nemo audet ! Quum tribunos appellaret L. Scipio Asiaticus, inter quos erat Gracchus, hoc attestabatur, se vel inimico judici approbari posse. Adeo summum quisque causæ suæ judicem facit, quemcumque eligit : unde provocatio appellatur.

Te quidem in excelsissimo humani generis fastigio positum, summa eloquentia, summa eruditione præditum, religiose adiri etiam a salutantibus scio. 9Et ideo immensa præter cæteras subit cura, ut, quæ tibi dicantur, te digna sint. Verum et diis lacte rustici multæque gentes et mola tantum salsa litant, qui non habent thura ; nec ulli fuit vitio deos colere quoquo modo posset.

Meæ quidem temeritati accessit hoc quoque, quod levioris operæ hos tibi dedicavi libellos. Nam nec ingenii sunt capaces, quod alioquin nobis perquam mediocre erat ; neque admittunt excessus, aut orationes sermonesve, aut casus mirabiles, vel eventus varios, non alia jucunda dictu aut legentibus blanda. 10Sterili materia rerum natura, hoc est vita narratur, et hæc sordidissima sui parte, plurimarum rerum aut rusticis vocabulis aut externis, immo barbaris, etiam