Jump to content

Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T2 - 1850.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER XXVI.




I.

1(i.) Sensit et facies hominum novos, omnique ævo priore incognitos, non Italiæ modo, verum etiam universæ prope Europæ, morbos : tunc quoque non tota Italia, nec per Illyricum, Galliasve, aut Hispanias magnopere vagatos, aut alibi, quam Romæ, circaque : sine dolore quidem illos, ac sine pernicie vitæ : sed tanta fœditate, ut quæcumque mors præferenda esset.


II.

1 Gravissimum ex his lichenas appellavere græco nomine : latine, quoniam a mento fere oriebatur, joculari primum lascivia (ut est procax natura multorum in alienis miseriis), mox et usurpato vocabulo, mentagram : occupantem in multis totos utique vultus, oculis tantum immunibus, descendentem vero et in colla pectusque ac manus, fœdo cutis furfure.


III.

1(iii.) Non fuerat hæc lues apud majores patresque nostros. Et primum Tiberii Claudii Cæsaris principatu medio irrepsit in Italiam, quodam Perusino equite romano quæstorio scriba, quum in Asia apparuisset, inde contagionem ejus importante. Nec sensere id malum feminæ, aut servitia, plebesque humilis, aut media ; sed proceres veloci transitu osculi maxime : fœdiore multorum qui perpeti medicinam toleraverant, cicatrice, quam morbo. Causticis namque curabatur ; ni usque in ossa corpus exustum esset, rebellante tædio : 2adveneruntque ex Ægypto genitrice talium vitiorum medici, hanc solam operam afferentes, magna sua præda. Siquidem certum est, Manilium Cornutum e prætoriis legatum Aquitanicæ province, H-S CC elocasse in eo morbo curandum sese. Acciditque sæpius, ut nova contra genera morborum gregatim sentirentur. Quo mirabilius quid potest reperiri ? aliqua gigni repente vitia terrarum in parte certa, membrisque hominum certis, vel ætatibus, aut etiam fortunis, tamquam malo eligente, hæc in pueris grassari, illa in adultis : hæc proceres sentire, illa pauperes.


IV.

1(iv.) L. Paullo, Q. Marcio censoribus, primum in Italiam carbunculum venisse, Annalibus conscriptum est, peculiare Narbonensis provinciæ malum : quo duo cousulares obiere condentibus hæc nobis eodem anno, Julius Rufus, et Q. Lecanius Bassus, ille medicorum inscientia sectus : hic vero pollice lævæ manus evulso acu ab