turae, quam vivere suo arbitratu, nunquam uno loco manere, modo huc, modo illuc cursitare, opibusque frui minimo labore, et, ut nunc est, nullo periculo quæsitis? Adhuc animo obversabantur tristes illi dies summa cura, et sollicitudine in scholis transacti, quibus nihil aliud exaudiebatur, quam exsucca illa plagosi Orbilii dictata. Itaque manus ad cœlum tollens Diis omnibus grates agebam, quod me veluti e carcere eductum rursus hominibus ac soli reddidissent. Interim accidit ut cum quodam adolescente amicitiam contraherem, qui Patavio in patriam reversus, aliquam ingenii famam ohibtinebat. Hic primus hortari cœpit, ne me falsa bonorum specie capi sinerem, et quando mihi non vulgare ingenium natura largita esset, optimis disciplinis imbuerem. Ac primo quidem lapides loqui visus est; deinde cum acrius urgeret, gloriamque ingentem laborum fructum proponeret, mirabiles
Pagina:Poesie italiane.djvu/74
Appearance