Pagina:Poesie italiane.djvu/75

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


in me virtutis amores excitavit. Ex illo tempore mecum agitare coepi quo pacto missione petita totum me in studia litterarum conferrem, sed nulla ratio satis idonea suppetebat. Id porro cum Mater ad quam cuncta deferebantur, præsensisset, primo rogare coepit ne id facerem, deinde amicos submittere, qui si qua ratione possent, a proposito dimoverent. Cum autem vidisset me nullis artibus expugnari posse, tunc aperte negare se unquam commissuram id a me fieri, quod poenitentia, nec multo fortasse post, consequi deberet; se quidem non improbare quod studiorum amore ducerer, sed multorum exempla proferri posse, qui arma cum litteris optime conjunxissent.

Hac de re cum acrius aliquanto disputatum esset, accidit ut paulo post ad legionem mitterer, ad quam cum sub vesperam pervenissem, statim coena apposita, cibi aliquantulum sumpsi. Deinde, ut