tum officium comites adjunxerat. Nec vero domus aliqua magnifice instructa te advenientem excepit; sed quamdiu apud nos commoratus es, in diversorio tanquam privatus egisti. Ex quo cum saepius, urbis lustrandae gratia prodires, ita semper prodibas, ut unum te, non tuam dignitatem circumferres, omnium oculis expositus, nec aliis satellitibus, quam tua majestate circumseptus . Scilicet nihil unquam tam superbum existimasti , quam tunc te hominibus subducere, cum inter illos versaris. Itaque cuilibet de populo spectare licuit nobilissimum juvenem, duorum maximorum Regum propinquum, armorumque gloria in ipso aetatis flore vigentem; eoque avidius spedare, quod ex Atestina ortum familia non jam ut peregrinum aliquem contemplabahtur, sed ut proprium ac suum. Quod si quis propius accedere concupivit, teque secreto adire, quam non is facile prompteque est
Pagina:Poesie italiane.djvu/95
Appearance