Jump to content

Pagina:Poesie italiane.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est

94

intromissus! Nullus illi janitor mercede exorandus fuit, nullus cubicularius prece blandiendus, nulla denique ex iis molestiis perferenda, quae homines ingenui in Principum aulis tantopere indignantur. Me quidem, nullo commendabilem merito (juvat enim hoc quoque ad tuam laudem recensere) ultro etiam ad te vocasti, nec audentem multa loqui (quippe pudor prohibebat) blandissimis verbis compellando, ad longiorem sermonem pertraxisti. Gaude igitur hoc tanto sive naturae, sive doctrinae sive potius utriusque bono, humanitate, qua ut nulla virtus convenientior homini est, ita nulla etiam amabilior. Et quoniam hujus praecipua pars est, ut ait Plinius, hohestissimum quemque complecti, accipe me in fidem & clientelam tuam; vel potius, ut ipse sperare jubes, jam acceptum, fac ne ullo unquam tempore deseras. Vale.