Jump to content

Pagina:Poetae Latini Minores Volumen Tertium Lemaire.djvu/357

E Wikisource
Haec pagina emendata est

IX.

INCERTI

VERBA ACHILLIS IN PARTHENONE,

QUUM TUBAM DIOMEDIS AUDIISSET.


VANA velut cautae surgens formido parenti [1]
Femineos juvenem jussit me sumere cultus[2],
Et celare virum falso per tegmina sexu[3];
Unde ego lanificas tentavi inglorius artes,

  1. velut cautae...parenti, h. e. ut quae nimium cauta et sollicita parens esset. Sic in epigramm. de Achille, quod apud Burmannnum sequitur, Anthol. 1 , 60 : "Cauta quidem genetrix, noceant ne vulnera nato, Confirmat Stygio fonte puerperium ». — Surgens formido, ut Virg. Aeneid. I , vs. 582 , « Nate Dea, quae nunc animo sententia surgit? »
  2. Femineos sumere cultus. Achillem a matre Thetide femineo habitu indutum in Scyron insulam deductum esse, ut latens inter virgines Lycomedis regis curam ducum Gracorum, ad expeditionem Trojanam eum quaerentium , effugeret, memorant Apollodorus, III, 13 , 8; Schol.Hom. Il. XIX, 338 ; Hygin. fab. 96; Ovid. Met. XIII, 169 seqq. et Art. Am. I, 690 sqq. inprimisque Statius, libro I Achill.
  3. Falso per tegmina sexu. Sic in schedis Salm. et Divion. exstat. Leidensis tamen codex a manu prima falsos sexus, quod admitti nequit. Burmannus castigandum censet falsi per tegmina sexus, quod ipse probo , confirmarique puto verbis Statii , Achill. III, 164, ubi « occultum falsi sub imagine sexus Aeciden" dicit. — Sic fallacia vestis itidem de Achille Ajax, apud Ovid. Met. XIII, 16a. Forte et tertio versu non male quis conjiciat, « Et simulare virum »; ut apud Ovid. Art. Am. I, 690. ED. — Tegmina pro vestimento in eadem re Statius, Achill. I. 271 : « cape tuta parumper Tegmina , nil nocitura animo ». Cf. Spurinnae od. I, 12.