Jump to content

Pagina:Poetae Latini Minores Volumen Tertium Lemaire.djvu/358

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VERBA ACHILLIS


  5 Virgineisque toris carpenda ad vellera inhaesi[1]:
Nunc autem proprium servans natura vigorem
Compellit fluxos humeris depellere[2] amictus ;
Dum nos bella vocant [3]rauco clangore tubarum,
Mens quatitur, saevusque fovet praecordia Mavors[4].
 10 Rumpe moras omnes[5], fervens in praelia virtus,
Nec fuerit latuisse meum : si classica temno,
Dilexi latebras[6], neque ulla est culpa parentis.
Nam quum respicio, quo sim de semine cretus,

  1. Ad vellera inhaesi. Ita in schedis Salmananis correxerat Heinsius, in quibus , ut et in cod. Leid. erat inesi, Divionenses schedae habebant adhaesi. Per toros virgineos recte intelligit Burmannus lectum stratum, in quo sedebant mulieres lanificio operantes, ut de Lucretia Ovid. Fast. II , 649 : « Ante torum calathi lanaque mollis erat ».
  2. Compellit...depellere, indocta et insuavis conjunctio verborum ejusdem originis , unde malim deponere. — Fluxi amictu, vestimenta laxa et longa , quae sunt mulierum et mollium. Lucanus, II, 364, de Marcia Catonis : « Balteus haud fluxos gemmis adstrixit amictus ». Et apud Statium , Achill. I, 532 , de ipso Achille : « O scelus ! en fluxae veniunt in pectora vestes ». Lucan. VIII, 366, « emollit gentes clementia caeli, Illic et laxas vestes et fluxa virorum Velamenta vides"
  3. Dum nos bella vocant Sic schedae Salmas. et cod. Leid. vocant Divionens. recte , licet utrumque saepe varietur. Burm.
  4. Saevusque fovet praecordia Mavors. Oudendorpius bene exponebat, calefacit, incendit pracordia , quia mox sequitur fervens in praelia virtus, id est, incalescens; quomodo Lucanus, VI, 240, "Incaluit virtus". Nec male fovet confirmatur a Silio, V, 224, «Buccina lymphatas agit in certamina mentes. His iras adversa fovent » , i. e. servant incensas ; quamvis et hic et in Nostro movere possis substituere.
  5. Rumpe moras omnes, Sic Virg. AEn. IX, 13 : "Quid dubitas, nunc tempus equos , nunc poscere currus , Rumpe moras omnes, et turbata arripe castra". Burmanno languere aliquantum hic versus videtur atque igitur emendare tentat : « Rumpe moras ; omnes ferrent in praelia vires ». Sed qui emendare hunc poetam scholasticum ex ratione languoris velit , ille totum
    necesse habebit evertere.
  6. Dilexi latebras. Ita in Salmas. et Leid. cod. ut innuat se delituisse in insula Scyro ; ut infra , v. 63:« Degener ut lateam primaevo flore juventae». Sed quum latuisse modo praecesserit , inconcinne hic latebras repetit. Recte igitur tenebras in Divionensibus, quod et amplectebatur Oudendorpius , eo sensu , quo e tenebris in lucem prodire dicitur obscura et celata virtus. Burm. Latebrae et tenebrae saepe variant in codd. Hic sane malim latebras, quod duo codd. habent. — Neque