Pagina:Presbiteri cura legenti monstrata de galli fugura.pdf/2

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Multi sunt presbyteri, qui ignorant, quare
Super domum Domini Gallus velit stare;
Hoc propono breviter vobis propalare :
Sin vultis benevolas aures mihi dare.

Gallus est mirabilis Dei creatura,
Et recte, sicut presbyter illius figura.
Qui praeest parochiae animarum cura
Stans pro suis subditis contra nocitura.
Super crucem pofitus gallus erga ventum
Vultum diligentius effigit extentum;
Sic Sacerdos ubi scit daemonis adventum,
Illic fe objiciat pro rege bidentum.
Gallus regit plurimam turbam gallinarum,
Et sollicitusmagnam curam gerit harum;
Sic sacerdos capiens curam animarum.
Faciat & doceat, quod sit Deo charum.
Quasi rex in capite gallus coronatur,
In pede calcaribus ut miles armatur,
Quanto plus sit senior, pennis decoratur,
Et dum nocte concinit, leo conturbatur:
Sic Sacerdos, qui bene scit populo praeesse
Pigros cum calcaribus monet indefesse
Consortando debiles vera Dei messe
Poet laborem positum, ut rex debet esse