Pagina:Presbiteri cura legenti monstrata de galli fugura.pdf/4

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Tuarum animarum est salva tota res
Et tali sub pastore tunc satis tuta es.
Sed si tu pastor malos mores ipse sumas,
Et scandalo tuorum scelere ipse spumas,
Quam tristis hic aspectus! raptas caelo animas
Dolemus, & quot devotas orco victimas? .
Nam est pastor ebrius pestis animarum,
Et avarus parochus ovium suarum
Est ruina gravis. Hinc absit inferarum
Ejusmodi nefandum genus viperarum.
Et quibus est Clericis animarum cura
De Galli intelligant in tectis figura,
Quam, vita presbyteri debet esse pura;
Et ut veri parochi munera sint dura.
Basiliscus nascitur ovis de Gallorum,
Sic vis crescit daemonis. presbyterorum
Multa negligentia, qui de subditorum
Non curant sceleribus, nec de spe rectorum.
Haec vobis sufficiant de Gallo notata,
Et in audientium sint corda locata
Tenaci memoria, quia nux muscata
Plus reddit aromatum bene masticata.