Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
ij
PRÆFATIO.


lucem edidit, in quo novæ Collectionis priori amplioris ratio ac forma describitur. Prior duo tantum volumina, alterum in-8°, alterum in-folio, complectebatur, atque in anno 1285 desinebat ; cùm posterior quatuordecim voluminibus in-folio ea omnia continere deberet, quæ ad generalem Franciæ Historiam attinent, à Gentis origine ad finem usque regni Henrici II. Priora duo volumina publicavit Chesnius anno 1636 ; tertium verò et quartum prælo dum subjicit, fato fungitur, ea ætate qua gloriam, tanto dignam molimine se collecturum sperare poterat. Prodiere hæc duo anno 1641 ; quintum verò nonnisi anno 1649, editionem accurante Francisco Chesnio Andreee filio. Nulla hactenus visa est amplior Collectio.

Anno duntaxat 1676 DD. Colbertus, litterarum patronus pro ea ingenii præstantia quæ virum prodit ad reipublicæ administrationem natum, multos eruditos Piros apud se congregavit, ut ipso pæesente simul consilia conferrent, ac vias reperirent, quibus opus ab Chesnio inchoatum absolvi posset. Sed quonam fato sæpe sæpius usu venit, ut nimia sui fiducia ac invidia scientiæ sint comites, atque vel in eos ipsos, à quibus exsulare deberent, imperium exerceant ? Adeò difficile est sive in sua tuenda, sive in aliorum impugnanda sententia, moderationis terminos non excedere ! Suam improbari molestè tulit Cangius, nec unquam ad aliorum sensum adduci potuit : quæ quidem pervicacia voluntatem ac studium Colberti penitus rescidit. DD. Tellerii Remensis Archiep. conatus, quos juvabat illustrissimi DD. de Louvois gratia et auctoritas, in irritum quoque cecidere, sed dissimili pror-