Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
iij
PRÆFATIO.


sus ratione. Celeberrimus Mabillonius humiliter de se sentiens, sibique ipsi diffidens, onus detractavit cui fortè solus par erat ferendo, et vehementissimis Præsulis efflagitationibus constanter refragatus est.

Ut primum ad Cancellarii dignitatem promotus est Vir illustrissimus DD. Daguesseau, Litterati viri, qui non minori plausu quàm Justitiæ Ministri, ejus promotionem comprobarunt, suas vires simul cum spe senserunt accrescere. Quorum ardor ne tepesceret, ipsis nostrorum Historicorum Collectionem, velut opus plane dignum ad quod operam, laborem ac vires conferrent, proposuit. In Conventibus, quibus ipse præerat, de modo, quo hoc propositum ad exitum perduceretur, diu deliberatum est : expensis atque ad trutinam revocatis variis doctissimorum virorum ea de re scriptis, tandem unanimi omnium consensu nova Collectionis forma delineata est. Rem exsequendam susceperat vir doctissimus seque ac laboriosissimus Jacobus le Long Oratorii Presbyter. Quis Historiæ nostræ fontes, quos in sua Bibliotheca Historica ipse indicarat, melius noverat ? Sed dum operi totus incumbit, dum monumenta undequaque colligit, anno 1721 moritur.

Anno 1723 Dionysius de Ste. Marthe à regni Administris obtinuit ut in Congregatione S. Mauri, cujus erat Præpositus generalis, Operi, quod quasi derelictum videbatur, manus admoverentur. Quam quidem provinciam nobis imposuit ; nec ulla alia re quàm flagrantissimo in laborem studio spem de nobis conceptam implere poteramus. Ex quo enim id oneris nobis impositum est (liceat hoc de nobis proferre testimonium) nunquam ardor ille deferbuit, nunquam manus ab opere