Ut nostra fiducia animo par esset, opus erat ut quis nobis lucem præferret, viamque monstraret quam sequeremur. Verùm quàm præclarè nobiscum actum est ! Franciæ Cancellarius et Operi et nobis patrocinium dignatur impertire : atque hac in re plus accessit auxilii quàm sperare licitum erat. Primarius regni Magistratus nos ad se vocavit, Viros doctrina conspicuos congregavit, qui totius Operis formam à nobis adumbratam recognoscerent. In his doctis Congressibus variæ sunt coram eo propositæ et expensæ rationes : ac tandem eo vel suggerente vel indicante, monstrata via est quam insisteremus, regula præscripta, ad quam gressus nostri dirigerentur. De Chronicis inter se planè convenientibus, aut certè parum discrepantibus, quid facto opus sit variè pronuntiant Eruditi. Placet aliis integra dari, aliis verò recentiora sic truncari, ut ea demùm edantur loca, in quibus ab vetustioribus discrepant. Videtur hæc quidem sententia longè potior, eamque sequimur. Hujusmodi enim fœtus quid aliud possunt quàm aut tædium afferre studiosis, aut Volumini frustrà molem addere ? Quid ex eis fructûs capi, quid extrudi novi potest ? Annales, exempli causa, qui Eginhardo tribuuntur, in initio nihil aliud quàm transcribunt Loisellianos Annales : item Annales S. Bertini Loisellianos et Eginhardianos adverbum exscribunt. Loisellianos edi satis erit, et in imis paginis varias adnotari lectiones quæ in aliis occurrunt. Idem de Historia Epitomata, seu de Epitome Historiæ à Gregorio
|
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/17
Appearance
Haec pagina emendata est
vij
PRÆFATIO.