Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata est
vj
PRÆFATIO.


sequetur Index chronologicus, seu Annales Gallici et Francici, in quibus præcipua facta, huc illucque dispersa, temporum ordine collecta exhibebuntur.

Hactenus de Collectionis prolusionibus ; nunc de ipsa Collectione paucis agendum. Notum nobis erat Chesnii Collectionem, præterquàm quòd ultra Philippi Pulchri regnum non progrederetur, mancam esse in multis, atque ab ejus obitu innumera antiquitatis monumenta, quæ ejus oculos fugerant, è Bibliothecarum pulvere eruta fuisse. Nemo nescit quantum Francorum Historiam locupletaverint Labbei, Acherii, Mabillonii, Martenii, Baluzii, et Bollandianorum haud pœnitendæ Collectiones. Ex variis voluminibus, quæ hi Auctores publicarunt, quidquid esset usui nostro, summa cura excerpsimus : et successus, quem ex suo labore perceperant, adeò nobis addidit animos, ut et alias Bibliothecas, quas intactas reliquerant, perlustraverimus. In iis permulta repertum iri, quæ eos præterierant, spes erat non modica, nec fuit irrita. Nam vel juvantibus amicis, vel faventibus Eruditis, quibus nos multùm debere confitemur non inviti, modò Codices manu exaratos ab Editoribus non visos, modò Opera nondum typis edita deprehendimus. Adèo tandem assiduus fuit labor noster, ut Acta Historiæ primæ et secundæ stirpis jam in gerifoliis collecta, et suo quæque loco disposita, prælo parata sint : Actorum verò tertiæ stirpis Collectio eò usque processerit, ut eam ad Francisci I. regnum productum iri spondere